- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:67-71
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将庞培的廉洁自律与其他将领的贪婪搜刮相对比,列举元老院显要人物的支持以勉励提议人马尼利乌斯。最后他向神明起誓,表明自己全力推动此项法案纯粹是出于国家、行省与盟友的利益,绝无任何私利或自保的图谋,以此结束演说。
ecquam putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites, Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim praetores locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos quicquam aliud adsequi classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. nunc qua cupiditate homines in provincias, quibus iacturis quibusque condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus.
你们以为有什么富庶的城邦曾被真正平定,或者有什么在那些人看来算得上平定的城邦是富庶的吗?罗马同胞们,沿海地区之所以恳求格奈乌斯·庞培,不仅是因为其军事荣耀,也是因为其内心的克制。因为沿海地区目睹了除少数人外,裁判官们每年都用公款中饱私囊,而我们以舰队名义所换来的,除了因遭受损失而蒙受更大的耻辱之外别无所获。如今那些认为不应当把一切委付给一人的人,显然不知道人们是怀着何等的贪欲、付出何等的开销、依据何等的条件前往各行省的——仿佛我们当真看不到,格奈乌斯·庞培不仅因自身的德行,而且因他人的恶习而显得伟大。
qua re nolite dubitare quin huic uni credatis omnia qui inter tot annos unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent. quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis, est C. Cassius, integritate, veritate, constantia singulari. qua re videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt respondere posse videamur.1
因此,切莫犹豫将一切托付给这独一无二的人,在这么多年当中,唯独他被发现是盟友们欣喜其率军进入自己城市的人。罗马同胞们,如果你们认为应当用权威人士的意见来确证这一主张,你们就拥有最熟谙一切战事与最重大事务的普布利乌斯·塞尔维利乌斯作为支持者,他在陆海之上的丰功伟绩如此卓越,以至于在商议战事之时,绝无任何人能在你们心中具有比他更大的分量;你们拥有盖乌斯·库里奥,他领受了你们最高的恩惠并建树了最伟大的功勋,天赋卓越而深谋远虑;你们拥有格奈乌斯·伦图卢斯,针对你们授予的最高荣衔,你们大家都在他身上认识到了最高的智谋与最崇高的威望;你们拥有盖乌斯·卡西乌斯,他具备非凡的廉洁、诚实与坚定。因此,请看我们如何能够凭借这些人的权威,来回应持反对意见者的言辞。
quae cum ita sint, C. Manili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo; deinde te hortor ut auctore populo Romano maneas in sententia neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror; deinde, cum tantam multitudinem tanto cum studio adesse videamus quantam iterum nunc in eodem homine praeficiendo videmus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? ego autem, quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate praetoria, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero testorque omnis deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentis eorum qui ad rem publicam adeunt maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram,2 propterea quod pericula facile, ut hominem praestare oportet, innocentia tecti repellemus, honorem autem neque ab uno neque ex hoc loco sed eadem illa nostra laboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, consequemur.
既然情况如此,盖乌斯·马尼利乌斯啊,首先我极其热烈地赞扬并首肯你的这项法令、心愿与提案;其次,我劝勉你在罗马人民的支持下坚持你的提案,切莫畏惧任何人的暴力或威胁。首先,我认为你有足够的勇气与恒心;其次,当我们看到有如此众多的人群带着如此巨大的热忱到场,正如我们此刻在同一人的任命上再次见到的那样,我们对于事情本身或促成其事的可能性能有什么可怀疑的呢?至于我本人,凡是我身上所有的热情、智谋、劳力、才能,凡是我凭借罗马人民的这项恩惠和这项裁判官权力所能办到的,凡是我以权威、信义和坚定所能尽力的,我全都向你和罗马人民承诺并献出,以促成此事;并且我呼求所有的神明作证,尤其是主持此地和此圣所的神明,他们最洞察所有投身国家事务之人的内心:我做这件事既不是出于任何人的请求,也不是因为我认为可以通过这一主张为自己博取格奈乌斯·庞培的好感,更不是为了从任何人的显赫地位中为自己谋求抵御危难的庇护或谋求显职的助力;因为我们将如同一个男子汉所当做的那样,以清白为屏障轻松击退危难,至于荣誉,如果你们的心愿允许,我们将既非从某一个人、亦非从这个场所,而是通过我们一贯的那种极度勤勉的生活道路去获得。
quam ob rem, si quid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicae causa suscepisse confirmo, tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates partim obscuras, partim apertas intellegam mihi non necessarias, vobis non inutilis suscepisse.3 sed ego me hoc honore praeditum, tantis vestris beneficiis adfectum statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicae dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum meis omnibus commodis et rationibus praeferre oportere.
因此,罗马同胞们,如果我在此案中承担了什么,我郑重声明这一切都是为了国家而承担的;而且我不仅绝非看似在为自己谋求任何私人的好感,反而深知自己承担了许多或明或暗的仇怨,这些仇怨对我自己毫无必要,对你们却并非无益。然而,罗马同胞们,我既然拥有这一崇高职位,蒙受了你们如此巨大的恩惠,我已决意:应当将你们的心愿、国家的尊严以及行省与盟友的安全,置于我自身的一切利益和私虑之上。
- 68videte ut horum auctoritatibus illorum orationi qui dissentiunt respondere posse videamur
由命令式 videte 统领的 ut 从句的语法性质。ut 既可作为疑问副词引导间接疑问从句(“请看我们如何能够回应……”),也可表示用心或努力(“务请设法使我们能够回应……”)。结合上下文,此处紧接在前文列举的诸位元老权威之后,意在引导听众关注这些权威足以驳倒反对派言论的事实,取间接疑问用法(“请看我们如何……”)最为自然。
- 70neque quo Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut praesidia periculis aut adiumenta honoribus quaeram
由否定被拒斥理由或动机的 neque quo 搭配虚拟式(putem, quaeram)并列构成,意为“既不是因为我认为……也不是因为我谋求……”。后文的 propterea quod 搭配直说式将来时(repellemus, consequemur),则作为事实陈述了他无须谋求此类庇护或助力的理由。
- 71tantumque abest ut aliquam mihi bonam gratiam quaesisse videar, ut multas me etiam simultates ... suscepisse
由无人称动词 tantum abest 后接双重 ut 从句构成的句式。第一个 ut 从句(ut ... videar)作 abest 的实质主语从句(“我看似为自己谋求任何私人的好感”),第二个 ut 从句(ut ... intellegam)与 tantum 照应,作结果从句(“以至于我深知自己承担了许多仇怨”),整体构成“非但没有……反而……”的惯用对比表达。
