← 卡图卢斯

歌集

§39.1-39.21

对因炫耀白牙而傻笑的埃格纳提乌斯的嘲弄

卡图鲁斯谴责埃格纳提乌斯为了炫耀白牙而在葬礼等一切不合时宜的场合傻笑,并指出凯尔特伊比利亚人用尿刷牙的习俗,以此嘲弄他的牙越白就说明他喝下的尿越多。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Egnatius, quod candidos habet dentes,

埃格纳提乌斯因为长着一口白牙,

​renidet usque quaque. si ad rei ventum est

便在任何场合都挂着微笑。哪怕走到了被告的

​subsellium, cum orator excitat fletum,

长凳前,当辩护人催人泪下之时,

​renidet ille. si ad pii rogum fili

他还在微笑。哪怕在孝顺儿子的火葬堆前

5

​lugetur, orba cum flet unicum mater,

人人哀悼,丧子的母亲痛哭独子之时,

​renidet ille. quidquid est, ubicumque est,

他还在微笑。不论发生何事,不论身在何处,

​quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum

不论在做何事,他都在微笑。他患有这种毛病,

​neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

依我看来,既不优雅,也不文雅。

​quare monendum est te mihi,1 bone Egnati.

因此,善良的埃格纳提乌斯啊,我不得不告诫你。

10

​si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs

哪怕你是罗马城里人,或是萨宾人,或是蒂布尔人,

​aut parcus Umber aut obesus Etruscus

或是节俭的翁布里亚人,或是肥胖的伊特鲁里亚人,

​aut Lanuvinus ater atque dentatus

或是面黑齿繁的拉努维乌姆人,

​aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,

或是波河以北的人——顺便提一下我自己的同乡——

​aut qui libet qui puriter lavit dentes,

或是任何一个用洁净之水刷牙的人,

15

​tamen renidere usque quaque te nollem;

我也依然不愿见到你随时随地都在微笑;

​nam risu inepto res ineptior nulla est.

因为没有什么比不合时宜的傻笑更愚蠢的了。

​nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,

然而你是个凯尔特伊比利亚人:在凯尔特伊比利亚之地,

​quod quisque minxit, hoc sibi solet mane

每个人尿了什么,早晨便习惯用这东西

​dentem atque russam defricare gingivam,

来擦拭自己的牙齿和通红的牙龈,

20

​ut quo iste vester expolitior dens est,

因此,你们那牙齿打磨得越光亮,

​hoc te amplius bibisse praedicet loti.2

就表明你咽下的尿液越多。

语法注2 条
  1. 39.9monendum est te mihi

    此处采用了非人称动形词(或动名词)结构,同时接续宾格直接宾语(te)和动作发出者的与格(mihi)。在典型的古典散文规则中,本应使用人称结构(monendus es mihi,由宾格转为主格并与动形词一致),但此处保留了见于早期拉丁语和诗歌中的古风非人称及物结构。

  2. 39.20quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti

    在由 ut 引导的结果从句(ut... praedicet)内部,嵌套了相关比较结构 quo ... hoc ...(越……就越……)。praedicet 的主语是先行从句中的 iste vester dens,而 loti 是修饰作为 bibisse 宾语的中性比较级 amplius 的部分属格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0472.phi001.humanitext-lat2:39.1-39.21