- 底本
- Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.humanitext-lat2:1.5.1-1.5.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
元老院在仓促且极端的程序下对凯撒和保民官通过了终极决议,深感自身危险的保民官随即逃出罗马,前往拉文纳投奔凯撒。
His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi1 neque etiam extremi iuris intercessione retinendi,2 quod L. Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis post octo denique menses variarum actionum respicere ac timere consuerant.
出于这些原因,一切都在仓促而混乱中进行。凯撒的亲属没有得到向他通报的时间,保民官们也既没有得到为自身危险祈求解免的机会,甚至也没有得到借助行使否决权来保留卢基乌斯·苏拉所留给他们的最后权利的机会;反之,在第七天,他们便被迫考虑自身的安危,而在先前的时代,即使是那些最爱骚乱的保民官,通常也只是在经过八个月的各种举措之后才终于顾虑和畏惧此事的。
decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis latorum audacia3 numquam ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sunt ad urbem, nequid res publica detrimenti capiat.
元老院诉诸了那项极端而最后的元老院决议——在此之前,若非几乎在罗马城遭遇焚毁之际、或是由于法案提议者的胆大妄为使得所有人的安全陷入绝望之时,是从未诉诸过此决议的:“执政官、裁判官、平民保民官以及在城郊行使执政官职权者,应予以关注,务使共和国不遭受任何损害。”
haec senatus consulto perscribuntur a. d. vii id. Ian. itaque v primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
这些内容于一月七日被载入元老院决议。因此,从朗图卢斯就任执政官之日起,在扣除两个公民大会开会日之后、元老院得以举行的最初五天之内,无论是关于凯撒的统帅权,还是关于地位极其尊贵的平民保民官,都作出了最为严厉和冷酷的决议。
profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, siqua hominum aequitate res ad otium deduci posset.4
保民官们立即逃离罗马城,投奔凯撒。凯撒当时正在拉文纳,等待着对他那些极为温和的要求的回音,看是否能凭借人们的某种公正而使事态归于和平。
- 1.5.1sui periculi deprecandi
名词属格 periculi 与同格一致的动形容词 deprecandi 构成的动形容词结构,修饰 facultas。sui 为反身物主形容词 suus 的中性单数属格,修饰 periculi,deprecor 在此意为“祈求免除危险”或“申辩避免危机”。
- 1.5.1intercessione retinendi
retinendi 与 extremi iuris 一致构成动形容词结构(extremi iuris retinendi),intercessione 作手段夺格修饰 retinendi(“通过否决权”)。整句表示“通过否决权来保留最后权利的机能/机会”。
- 1.5.3latorum audacia
表示原因或手段的夺格短语。latorum 是 lator(提议者、立法人,源自 legem ferre)的属格复数,指代历史上如格拉古兄弟或萨图尔尼努斯等激进的民选立法者。
- 1.5.5siqua hominum aequitate res ad otium deduci posset
连词 si 后接未完成过去时虚拟式 posset,引出表示期待或尝试的间接疑问/条件从句(“以观是否……”、“指望能否……”)。siqua 是 si aliqua 的简略形式,修饰 aequitate。
