- 底本
- Julius Caesar. C. Iuli Caesaris Commentariorum Pars Posterior Qua Continentur Libri III De Bello Civili. Du Pontet, Renatus, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.humanitext-lat2:1.21.1-1.21.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
凯撒因担心夜间劫掠而未立即进城,下令看守城门城墙,并在包围工事上布设严密连续的岗哨以防脱逃,全军在高度紧张中彻夜未眠。
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri1 cohortesque ad se in castra traducere, nequa aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis,2 quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos qui venerant collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
得知这些情况后,虽然凯撒认为尽快占领城镇并将各步兵大队调入自己的营地是极其重要的,以免因贿赂、鼓动或虚假消息而发生心意的改变——因为在战争中微小的机由常常会引发重大的变故——然而,由于担心城镇会因士兵的进驻和黑夜的肆意妄为而遭受劫掠,他赞扬了前来的人并遣送他们回城,下令看守好城门和城墙。
ipse iis operibus, quae facere instituerat, milites disponit, non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant; tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
他亲自在已着手修筑的攻城工事上部署士兵,不再像前几天那样留出固定的间隔,而是设置了连续不断的哨位和岗哨,使他们彼此相连并填满整道工事;他派出军团护民官和长官巡视各处,督促他们不仅要防备突围,还要监视个别人隐秘的潜逃。
neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.3
实际上,所有人之中没有一个人的心智会松懈萎靡到在当晚安然入睡的程度。
tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.4
对全局结局的悬念如此之大,以至于每个人都在心思和意念中被拉向不同的方向,猜测科尔菲尼乌姆人自己、多米提乌斯、伦图卢斯以及其他人会遭遇什么,谁又将迎来怎样的结局。
- 1.21.1magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri
非人称动词 interesse 搭配表示估价的属格 magni,表示“……是极其重要的”。其实质主语是其后由不定式引导的短语 quam primum oppido potiri cohortesque ... traducere。异相动词 potiri 支配夺格 oppido 作为宾语。
- 1.21.1nequa aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis
nequa 是连词 ne 与不定代词/形容词 qua(在 ne 之后代替 aliqua,阴性单数主格)的结合,修饰 commutatio,意为“以免发生任何心意的改变”。
- 1.21.5quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit
在包含否定不定代词的主句(neque ... quisquam)之后,关系代词 qui 引导带有完成时连接法 conquieverit 的特征/结果从句,表示“全员中没有任何人是会在当晚安睡的”。
- 1.21.6qui quosque eventus exciperent
间接疑问从句中的双重疑问(或分配疑问)结构,疑问代词主格 qui 与宾格 quosque 并置,表示“谁将面临何种结局”。
