← 凯撒

内战记

§1.13.1-1.13.5

奥克西姆姆投降与瓦鲁斯败逃

奥克西姆姆市政议员敦促瓦鲁斯撤离以接纳凯撒,出逃的瓦鲁斯军队被凯撒军追上后溃散投降,凯撒随后宽厚对待俘虏与该城市民。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.13.1

​Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii1 rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis2 oppido moenibusque prohiberi: proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui.3

得知凯撒接近后,奥克西姆姆的市政议员们纷纷聚集到阿提乌斯·瓦鲁斯那里。他们说明这件事情并非他们所能决断;无论是他们自己还是其余的镇民,都无法容忍为国家立下大功、建立了如此丰功伟绩的统帅盖乌斯·凯撒被拒于城镇和城墙之外;因此,让他考虑后世的评价以及他自身的安危。

§1.13.2

​quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.

瓦鲁斯被他们的言辞所动摇,便将此前带进城的守备部队撤出城镇,仓皇出逃。

§1.13.3

​hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites4 consistere coegerunt.

凯撒前卫部队中的少数追赶上他的士兵迫使他停下。

§1.13.4

​commisso proelio deseritur a suis Varus; nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt, atque una cum iis deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat.

交战开始后,瓦鲁斯被自己的部下抛弃;相当一部分士兵各自归家,其余人则归附了凯撒;与他们一道,被俘的首席百夫长卢基乌斯·普皮乌斯被押送前来,此人先前曾在格奈乌斯·庞培的军队中担任同一职务。

§1.13.5

​at Caesar milites Attianos collaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.

然而凯撒赞扬了阿提乌斯的士兵,释放了普皮乌斯,向奥克西姆姆人致谢,并许诺自己绝不会忘记他们的这一功劳。

语法注4 条
  1. 1.13.1sui iudicii

    系动词 esse 的表语性属格(性质或职责属格)。短语 rem non esse sui iudicii 意为“此事不属于他们判断的范围(不是由他们来做决定的事)”。

  2. 1.13.1tantis rebus gestis

    独立夺格(表示原因或附带情况),在此修饰 C. Caesarem imperatorem,意为“建立了如此丰功伟绩”。

  3. 1.13.1proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui

    间接引语(oratio obliqua)中的祈使/劝告表达。在直接引语中对应命令式或劝告性虚拟语气(proinde habe / habeas rationem...),此处采用第三人称单数虚拟语气现在时 habeat,主语依上下文为阿提乌斯·瓦鲁斯。

  4. 1.13.3ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites

    倒装句构(hyperbaton):主语核心为 pauci Caesaris milites(凯撒的少数士兵),介词短语 ex primo ordine(从前卫/第一列部队中)置于主语之前,分词 consecuti 插入主语之间。句首的 hunc(代指瓦鲁斯)是动词短语 consistere coegerunt 的宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0448.phi002.humanitext-lat2:1.13.1-1.13.5