← 泰伦提乌斯

自虐者

§1014-1067c

克利提丰确认身世与父子和解

克利提丰质问父母关于自己身世的怀疑,并确信了自己的亲生身份。最终,克利提丰以同意娶邻居之女为条件与父亲达成和解,并为叙鲁斯争取到了宽恕,全剧至此圆满落幕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1014

​Subditum se suspicatur.

[索斯特拉塔]他怀疑自己是抱养的。

​Subditum, ain tu?

[克雷梅斯]抱养的,你是这么说吗?

​Certe sic erit, inquam, mi vir.

[索斯特拉塔]肯定就是这样,我说,我的丈夫。

1015

​Confitere tuum non esse.

承认他不是你的孩子吧。

​Au obsecro te, istuc inimicis siet.1

啊,我求求你,愿那是对敌人才说的话!

​Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?

[克雷梅斯]要我承认我那确实是我的儿子,不是我的儿子吗?

​Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?

[索斯特拉塔]怎么?难道你害怕在你想证明他是你的孩子时,却证明不了吗?

​Quod filia est inventa?

[克雷梅斯]因为找到了女儿?

​Non; sed, quod magis credendum siet,

[索斯特拉塔]不;而是因为,有一个更令人信服的理由,

​Id quod est consimilis moribus,

那就是他在品行上与你非常相似,

1020

​Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;

你可以轻易证明他是你生的;因为他简直和你一模一样;

​Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.

因为在他身上找不到任何一种缺点,是不同时存在于你身上的。

​Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.

[克雷梅斯]而且除了你,没有别的女人能生出这样的儿子。

​Sed ipse egreditur: quam severus! rem cum videas, censeas.

[索斯特拉塔]瞧,他自己出来了:看他多么严肃!一见这情景,你就会明白。

​Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi

[克利提丰]母亲,如果曾有任何时候,我曾是您的快乐,

1025

​Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,

并在您的应允下被称为您的儿子,我恳求您,

​Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:

请记住那一点,并怜悯现在无助的我:

​Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.

我所恳求和希望的,是您指给我看谁才是我的父母。

​Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,

[索斯特拉塔]我求求你,我的孩子,千万别在心里这么想,

​Alienum esse te.

以为自己是外人的孩子。

​Sum.

[克利提丰]我就是。

​Miseram me! hocine quaesisti, obsecro?

[索斯特拉塔]我真命苦啊!我求求你,难道你就是想打听这个吗?

1030

​Ita mihi atque huic sis superstes ut2 ex me atque ex hoc natus es.

愿你比我和他活得更长久,就像你确实是我和他的亲骨肉一样。

​Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam.

从今以后,如果你爱我,就千万别让我再从你嘴里听到这样的话。

​At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.

[克雷梅斯]但我却要说,如果你怕我,就别让我再察觉到你身上有那些恶习。

​Quos?

[克利提丰]什么样的恶习?

​Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,

[克雷梅斯]如果你想知道,我这就告诉你:吹牛鬼、懒汉、骗子、饕餮徒、

​Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.

败家子、浪荡儿:相信这些吧,然后也相信你确实是我们的儿子。

1035

​Non sunt haec parentis dicta.

[克利提丰]这不是做父母的该说的话。

​Non si ex capite sis meo

[克雷梅斯]不,哪怕你是从我的脑袋里

​Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis

生出来的,就像人们传说密涅瓦是从朱庇特那里生出来的一样,我也绝不会因此

​Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.

容忍自己,克利提丰,因为你可耻的行为而背上恶名。

​Di istaec prohibeant.

[索斯特拉塔]愿神明阻止这些事!

​Deos nescio: ego quod potero sedulo.

[克雷梅斯]神明的事我不知道;但我会尽我所能去认真做。

​Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri

你在寻找你已经拥有的东西,也就是父母;却不寻找你所缺失的东西,也就是如何

1040

​Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit.

顺从你的父亲,并如何保住他辛勤劳动得来的家产。

​Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet

难道你没有通过欺骗手段,在我的眼前带入——?我都感到羞愧

​Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo

在她面前说出那个难听的词;而你却一点也不

​Puduit facere.

感到羞愧。

​Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi,

[克利提丰]唉,我现在多么讨厌我自己啊!

​Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.

我多么羞愧啊!我连找什么借口来平息他的怒火都不知道。

1045

​Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum,

[梅内德姆斯]的确,克雷梅斯折磨这个年轻人折磨得太厉害了,

​Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. Optime

也太不近人情了。因此我要出去,好让他们和解。太好了,

​Ipsos video.

我看见他们了。

​Ehem, Menedeme, cur non arcessi iubes

[克雷梅斯]哟,梅内德姆斯,你怎么还不让人去把

​Filiam, et quod dotis dixi firmas?

我的女儿接过去,并把我所说的嫁妆确定下来?

​Mi vir, te obsecro

[索斯特拉塔]我的丈夫,我求求你

​Ne facias.

别这么做。

​Pater, obsecro ut mihi ignoscas.

[克利提丰]父亲,求求您原谅我。

​Da veniam, Chreme:

[梅内德姆斯]宽恕他吧,克雷梅斯:

1050

​Sine te exoret.

听他的恳求吧。

​Egon mea bona ut dem3 Bacchidi dono sciens?

[克雷梅斯]要我明知如此,还把我的财产当作礼物送给巴克科斯吗?

​Non faciam.

我绝不这么做。

​At id nos non sinemus.

[梅内德姆斯]但我们可不会允许那种事发生。

​Si me vivum vis, pater,

[克利提丰]父亲,如果您还想要我活着,

​Ignosce.

原谅我吧。

​Age, Chreme mi.

[索斯特拉塔]好啦,我亲爱的克雷梅斯。

​Age quaeso ne tam offirma te, Chreme.

[梅内德姆斯]行啦,请别这么固执了,克雷梅斯。

​Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.

[克雷梅斯]唉,能怎么办呢?我看出不能像我开始那样继续坚持下去了。

​Facis ut te decet.

[梅内德姆斯]你做得对。

​Ea lege hoc adeo faciam; si facit

[克雷梅斯]不过我做这件事是有条件的;如果他做到

1055

​Quod ego hunc aequum censeo.

我认为他应当做的事。

​Pater, omnia faciam: impera.

[克利提丰]父亲,什么事我都愿意做:请命令我吧。

​Uxorem ut ducas.

[克雷梅斯]娶个妻子。

​Pater!

[克利提丰]父亲!

​Nihil audio.

[克雷梅斯]我不想听。

​Ad me recipio:

[梅内德姆斯]我来替他担保:

​Faciet.

他会照办的。

​Nihil etiam audio ipsum.

[克雷梅斯]可我还没听到他本人说什么呢。

​Perii!

[克利提丰]我完了!

​An dubitas, Clitipho?

[梅内德姆斯]你还在犹豫什么,克利提丰?

​Immo utrum vult.

[克雷梅斯]不,随他选哪一个都行。

​Faciet omnia.

[梅内德姆斯]他什么都会照办的。

​Haec dum incipias gravia sunt,

这些事在你刚开始时会觉得沉重,

​Dumque ignores: ubi cognoris, facilia.

在你还不了解它的时候也是如此。但只要你了解了,就很简单了。

​Faciam, pater.

[克利提丰]我做,父亲。

1060

​Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam quam tu facile ames;

[索斯特拉塔]我的孩子,凭波鲁克斯起誓,我会给你一个讨人喜欢的姑娘,你很容易就会爱上她的;

​Filiam Phanocratae nostri.

就是我们朋友法诺克拉特斯的女儿。

​Rufamne illam virginem,

[克利提丰]是那个红头发的姑娘,

​Caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.

那个蓝眼睛、大嘴巴、鹰钩鼻的姑娘?我做不到,父亲。

​Heia, ut elegans est! credas animum ibi esse.

[克雷梅斯]哟,看他多讲究!你准会以为他在这种事上很有眼光。

​Aliam dabo.

[索斯特拉塔]那我就换一个。

​Quid istic? quandoquidem ducenda est, egomet habeo propemodum

[克利提丰]那又怎样呢?既然非娶不可,我自己差不多已经有了

1065

​Quam volo.

想要的人选了。

​Nunc laudo te, gnate.

[克雷梅斯]现在我赞许你,我的孩子。

​Archonidi huius filiam.

[克利提丰]就是邻居阿孔尼德斯的女儿。

​Perplacet.

[克雷梅斯]非常好。

​Pater, hoc nunc restat.

[克利提丰]父亲,现在只剩下一件事了。

​Quid?

[克雷梅斯]什么事?

​Syro ignoscas volo

[克利提丰]我想请您原谅叙鲁斯,

​Quae mea causa fecit.

因为他所做的一切都是为了我。

​Fiat.

[克雷梅斯]好,就这样吧。

​Vos valete, et plaudite!

各位再见,请鼓掌!

语法注3 条
  1. 1015b..istuc inimicis siet

    此处使用了现在时虚拟语气 siet(古体,相当于古典期的 sit)表示祝愿。inimicis 是不利益与格,构成了一种惯用避讳或诅咒表达:“愿那种事情(承认他不是亲生子)发生在敌人身上。”

  2. 1030..Ita mihi atque huic sis superstes ut

    这是一个庄严的誓言公式,使用 ita ... ut ... 的关联结构。字面意思是:“愿你比我和他活得更长(虚拟语气 sis superstes),正如同你确实是由我和他所生一样(直说语气 natus es)”,用以强烈肯定克利提丰确为亲生。

  3. 1050b..Egon mea bona ut dem

    这是一个表示愤慨或反驳的虚拟语气句式(ut + 现在时虚拟语气 dem),并带有疑问小词 -ne(egon 为 ego-ne 的缩写),用以对某种无法接受的行为表示强烈的拒绝或难以置信。此外,dono 是目的双重与格中的目的与格。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0134.phi002.humanitext-lat2:1014..-1067c..