← 普劳图斯

波斯人

§134b-192

卖女计谋的敲定与仆从们的登场

托克西路斯向萨图里奥提议,将他的女儿装扮成外邦女奴卖给皮条客。随后,女仆索福克里迪斯卡和童仆派格尼乌姆登场,进行了独白并与托克西路斯展开了俏皮的对话。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
134b

​Tum tu me sine illam vendere.

那么,让我来卖掉她吧。

135

​Tun illam vendas?

你来卖掉她?

​Immo alium adlegavero

不,我会委托别人

​qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.

去卖,让他自称是个外邦人。

​sicut istic leno non sex menses Megaribus

就像那个皮条客从麦加拉迁到这里

​huc est cum commigravit.1

还不到六个月一样。

​Pereunt reliquiae.

剩菜都要坏掉了。

​posterius istuc tamen potest.

不过,那件事以后也行。

​Scin quam potest?

你以为有多行?

140

​numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,

凭赫拉克勒斯起誓,今天你休想在这儿吃上一口饭——别白费心思了——

​quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;

除非你向我保证你会照我要求的去做;

​atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest

而且除非你尽快把你的女儿带到这里来,

​adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.

凭赫拉克勒斯起誓,我一定会把你从我们这一行里开除出去。

​quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?

现在怎么样?怎么说?你干嘛不说明白你打算怎么办?

145

​Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,

求求你,凭赫拉克勒斯起誓,要是你乐意,也把我卖了吧,

​dum saturum vendas.

只要你把我喂饱了再卖。

​Hoc, si facturu's, face.

如果你打算这么做,那就快做。

​Faciam equidem quae vis.

我确实会照你希望的去做。

​Bene facis. propera, abi domum;

做得好。赶快,回家去;

​praemonstra docte, praecipe astu filiae,

聪明地指导、狡黠地叮嘱你的女儿,

​quid fabuletur: ubi se natam praedicet,

该怎么编瞎话:她应该宣称自己是在哪里出生的,

150

​qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.

她的父母是谁,她是从哪里被拐走的。

​sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;

但要让她咬定自己出生在远离雅典的地方;

​et ut adfleat, cum ea memoret.

而且提起这些事时,让她流下眼泪。

​Etiam tu taces?

你还不闭嘴?

​ter tanto peior2 ipsa est quam illam tu esse vis.

她自己比你希望她表现出的样子还要鬼灵精三分呢。

​Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape

凭赫拉克勒斯起誓,你说得真逗。不过你知道该怎么办吗?拿

155

​tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,

一件短袍和一条腰带,再带一件披风和一顶宽边帽来,

​quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.

就是那个要把她卖给这个皮条客的人穿戴的那种。

​Eu, probe.

哦,极好。

​Quasi sit peregrinus.

就像他是个外邦人似的。

​Laudo.

赞成。

​Et tu gnatam tuam

你也把你的女儿

​ornatam adduce lepide in peregrinum modum.

装扮好,体面地扮成外邦人的样子带过来。

πόθεν3 ornamenta?

衣装从哪里弄?

​Abs chorago sumito;

从合唱领队那里拿;

160

​dare debet: praebenda aediles locaverunt.

他必须给:市政官们已经签约由他提供。

​Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.

我马上去办,它们就会到这儿。不过我对此事一无所知。

​Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,

凭赫拉克勒斯起誓,确实一无所知!因为一旦我收到了钱,

​continuo tu illam a lenone adserito manu.

你就立刻动手,把她从皮条客那里宣告为自由人带走。

​Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—

如果我不立刻把她从他那里带走,就让他留着她吧。

165

​Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo

去办那件事吧。其间我想派我的童仆

​mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum,

去我的甜心那里,好让她安心,

​me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—

知道我今天一定会把这事办成。我话太多了。

​Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.

哪怕是对一个无知、健忘又愚蠢的女人,说这么多次也足够了。

​nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.

说真的,我觉得自己实在是被你当成了太傻、太土气的女人。

170

​quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.

虽说我喝酒,但我可没习惯把交待的任务也一起喝下去。

​me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.

我本以为,我和我的为人早就已经通过了你的充分检验。

​nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,

因为,我跟着你已经是第五个年头了,在这期间,我相信,

​ovis si ín ludum iret, pótuisset4 iam fíeri ut probe litterás sciret,

如果是一只羊去上学,现在也能把字认全了,

​quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.

而在此期间,无论我开口还是沉默,你却还没能彻底了解我的性情。

175

​potin út taceas? potin né moneas?

你就不能闭嘴吗?你就不能不指手画脚吗?

​memini ét scio et calleo et cómmemini.

我记着呢,我知道,我懂,而且深深记在心里。

​amas pól misera: id tuos scátit animus.

凭波吕克斯起誓,可怜的家伙,你恋爱了:你的心都快溢出来了。

​ego istúc placidum tibi ut sít faciam.

我会帮你让这事儿顺顺当当的。

​Miser ést qui amat.—

恋爱的人是痛苦的。

​Cérto is quidém nihilist,

确实,什么都不爱的人才是最微不足道的:

180

​qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?

这种人活着有什么意思?

​iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.

我应该走了,好顺从我的女主人,使她能通过这番努力更快获得自由。

​convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.

我要去见见这个托克西路斯:我要用交托给我的任务填满他的耳朵。

​Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?

这些事你都听得足够明白、确切了吗?你都记熟并掌握了吗?

​Melius quam tu qui docuisti.

比教我的你还要好。

​Ain véro, verbereum caput?

你真敢这么说,你这个挨鞭子的脑袋?

185

​Aio enim véro.

真的敢。

​Quid ergo dixi?

那我刚才说了什么?

​Ego recte apud illam dixero.

我在她面前会说得一点不错的。

​Non edepol scis.

凭波吕克斯起誓,你根本不知道。

​Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,

凭赫拉克勒斯起誓,咱俩打个赌吧,如果我没有全记住、全知道的话——

​et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.

当然,前提是你自己得知道你今天手上长了几个手指头。

​Egon dem pignus tecum?

我跟你打赌?

​Audacter, si lubido est perdere.

如果你想输的话,尽管放胆赌。

​Bona pax sit potius.

还是和和气气的好。

​Tum tu igitur sine me ire.

那您就让我走吧。

​Et iubeo et sino;

我命令你去,也允许你去;

190

​sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.

但我想要你这么走:当我以为你刚到那里时,你其实已经回到家里了。

​Faciam.

遵命。

​Quo ergo is nunc?

那你现在去哪儿?

​Domum: uti domi sim, quom illi censeas.

回家:好让您以为我在那里的时候,我正待在家里。

​Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.5

你真是个无赖的小鬼,因为这件事我一定要在某方面惩罚你。

语法注5 条
  1. 138huc est cum commigravit

    est cum 是一种口语表达,与表示时间的词连用,意为“自……以来已经有[一段时间]”。这里的意思是“自从他从麦加拉迁到这里,还不到六个月”。

  2. 153ter tanto peior

    ter(三倍)与程度夺格 tanto(那么多)共同修饰比较级 peior,表示“比那还要坏/狡猾三倍”的倍数比较口语表达。

  3. 159πόθεν

    这里的 illi 不是指示代词 ille 的与格,而是一个表示地点的古语副词(illic 的变体),意为“在彼处”或“在她那里”,指代恋人的住处。

  4. 172quom interea... potuisset

    在由 quom(=cum)引导的从句中,嵌套了一个虚拟条件句:“如果一只羊去上学(si... iret),它本也能够学会认字(potuisset)”。

  5. 192peculiabo

    该词是由表示奴隶私有财产的 peculium 派生而来的滑稽拟造动词,在此处作反语,意为“施加惩罚、痛打”(即“给予他应得的‘私有财产’——一顿揍”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0119.phi014.humanitext-lat2:134b-192