- 底本
- Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0119.phi004.humanitext-lat2:125-196
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-25
在皮斯托克莱鲁斯与其导师吕杜斯的争吵升级之际,奴隶克里萨洛斯从以弗所归来,与皮斯托克莱鲁斯重逢并传达了姆内西洛库斯的消息。
Non hic placet mi ornatus.
这身行头我不喜欢。
Nemo ergo tibi
所以没人
haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
为你准备这些:它是为喜欢它的人(也就是我)准备的。
Etiam me advorsus1 exordire argutias?
你还在对我花言巧语吗?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.2
即便你有十条舌头,你也理当保持沉默。
Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
吕杜斯,并非所有的年纪都适合玩乐。
magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode
我现在心里倒是在想一件事,就是厨师如何才能足够体面地、
pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
配得上这顿丰盛食材地把这些东西烹调好。
Iam perdidisti te atque me atque operam meam,
你已经毁了你自己、毁了我,也毁了我的苦心,
qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
我曾屡次徒劳地向你指明正道。
Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam:
我和你在同一个地方白费了力气:
tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
你的教导对我无益,对你也是如此。
O praeligatum pectus.
哦,顽固不化的心!
Odiosus mihi es.
你真让我厌烦。
tace atque sequere, Lyde, me.
闭嘴跟上我,吕杜斯。
Illuc sis vide,
瞧瞧那个,求你了,
non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.
他现在不叫我导师,反而直呼我为吕杜斯了。
Non par videtur neque sit consentaneum,
当买下这些东西的人在屋里和情妇并枕而卧、
cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet
亲吻,其他客人也躺在一旁时,
cumque osculetur et convivae alii accubent,
在他们面前,
praesentibus illis paedagogus una ut siet.3
导师也在一起,这看起来不合适,也不成体统。
An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?
请问,买办这些东西就是为了那些事吗?
Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.
我的心确实这样期望:结果如何,全在神明手中。
Tu amicam habebis?
你要养情妇?
Cum videbis, tum scies.
等你看见的时候,你就会知道了。
Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.
不,你既不能有,我也不会允许。立刻给我回家去。
Omitte, Lyde, ac cave malo.
放手,吕杜斯,小心挨揍。
Quid? cave malo?
什么?“小心挨揍”?
Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
我的年纪早已超出了你的管教范围。
O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
哦,深渊,你现在在哪里?我是多么乐意投入你的怀抱!
vixisse nimio satiust iam quam vivere.
事到如今,死掉远比活着要好。
magistron quemquam discipulum minitarier?4
弟子居然敢威胁老师?
Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
在我看来,我会变成赫拉克勒斯,而你则是利诺斯。
Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam5
天哪,我更担心,因为你的所作所为,我会变成菲尼克斯,
teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
去向你父亲报告说你已经死了。
Satis historiarumst.
神话故事听够了。
Hic vereri perdidit.
这家伙已经失去了敬畏之心。
compendium edepol haud aetati optabile
天哪,当你染上这种厚颜无耻的恶习时,
fecisti, cum istanc nactus es inpudentiam.
你做出了一个对于你这个年纪来说绝对不值得期许的“省事”。
occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi
这家伙完蛋了。你心里还记不记得
patrem tibi esse?
你有个父亲?
Tibi ego an tu mihi servos es?
我是你的奴隶,还是你是我的奴隶?
Peior magister te istaec docuit, non ego.
是更坏的老师教了你这些,而不是我。
nimio es tu ad istas res discipulus docilior,
对于那些事情,你可比对我教你的那些
quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
要容易教导得多,在那些事上我真是白费了工夫。
Istactenus tibi, Lyde, libertas datast
吕杜斯,给你说话的自由就到此为止。
orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—
够了。跟我从这边走,闭嘴。—
Erilis patria, salve, quam ego biennio,
主人的祖国,你好!自从我离开这里前往以弗所,两年来
postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.
我终于又欣喜地看见你了。
saluto te, vicine Apollo, qui aedibus
邻居阿波罗神啊,我向住在我们家附近的你
propinquos nostris accolis, veneroque te,
致敬,并崇敬你,
ne Nicobulum me sinas nostrum senem
愿您别让我先遇到我们那个老头子尼科布鲁斯,
prius cónvenire quam sodalem viderim
直到我见到了姆内西洛库斯的朋友皮斯托克莱鲁斯——
Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam
姆内西洛库斯给他寄了一封
Mnesilochus misit super amica Bacchide.
关于情妇巴克基斯的信。
Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,
真是奇怪,你竟如此极力地恳求我回来,
qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:
因为就算我想走,我也绝不可能离开这里:
ita me vadatum amore vinctumque adtines.
你用爱把我当作抵押、把我束缚着留在这里。
Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
噢,不朽的神明啊,我看到皮斯托克莱鲁斯了。
o Pistoclere, salve.
噢,皮斯托克莱鲁斯,你好!
Salve, Chrysale.
你好,克里萨洛斯!
Compendi verba multa iam faciam tibi.
我现在就不对你多费舌头了。
venire tu me gaudes: ego credo tibi;
你为我的到来而高兴:我相信你;
hospitium et cenam pollicere, ut convenit
你承诺提供款待和晚餐,这对于刚从异乡归来的人来说是
peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.
理所当然的:而我则同意前去。
salutem tibi ab sodáli solidam nuntio:
我给你带来你朋友挚诚的问候:
rogabis me úbi sit: vivit.
你会问我他在哪里:他活着。
Nempe recté valet?
他确实身体健康吧?
Istuc volebam ego ex te percontarier.
那件事正是我想向你询问的。
Qui scire possum?
我怎么会知道?
Nullus plus.
没人比你更清楚。
Quemnam ad modum?
究竟是怎么回事?
Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;
因为如果找到了他所爱的人,他就健康无恙;
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
如果没有找到,他就不太好,快要死了。
animast amica amanti: sí abest, nullus est;
对于恋爱中的人来说,情妇就是灵魂:如果她不在,他就不复存在;
si adest, res nullast: ipsus est—nequam et miser.
如果她在,财产就无所谓了:他自己就在这里——虽然是个无用而可怜的人。
sed tu quid factitasti mandatis super?
不过,关于他嘱托的事,你都做了些什么?
Egon ut,6 quod ab illoc attigisset nuntius,
我?难道我会(忽视)那从他那里由信差传来的口信吗?
- 127me advorsus
支配宾格的前置词 advorsus(意为“针对”)被置于与其相关的代词 me 之后(后置)。这种语序倒装(hyperbaton)与普通前置词置于名词前的习惯不同。
- 128qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet
关系代词 qui 具有连接句子的功能,指代前文暗指的第二人称单数“你”。无人称动词 addecet(意为“极其合适”)以对格加不定式结构 mutum [te] esse 作为其实质主语。
- 142praesentibus illis paedagogus una ut siet
该 ut 从句作为 §139 中的无人称结构 Non par videtur neque sit consentaneum(“看起来不合适,也不成体统”)的实质主语从句(名词性从句)发挥作用。
- 152magistron quemquam discipulum minitarier?
magistron 由给格 magistro 加上疑问小词 -ne 构成。不定式 minitarier 是支配给格的异态动词 minitor(意为“威胁”)的古风现在时被动/异态不定式(相当于古典时期的 -ari)。全句构成了表示惊讶与愤慨的感叹对格不定式结构。
- 156fuam
动词 sum 的古风现在时虚拟式,相当于古典时期的 sim。在此作为虚拟式,用于主句动词 metuo 之后由 ne 引导的表示担忧的从句中。
- 196Egon ut
带有疑问小词 -ne 的代词主格 egon 与 ut 加上虚拟式(在此句中后半部分被省略)的组合,是表示强烈拒绝、反驳对方假设的感叹 ut 从句(反驳性 ut 从句)的典型用法。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(3 处,最近 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校阅 — 译文 2 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
