- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:60.37-62.37
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯介绍了柏拉图学派将世界生成辩护为非时间的、教学性的生成的观点,继而阐述亚里士多德的反驳,即不同于几何学的分解与复合,秩序的生成必然伴随着时间的先后关系,并引出亚里士多德对交替生成毁灭说的反驳。
quamobrem convenit, ut dicamus vel materiam ex se moveri ac se ipsam transmutare ab ea dispositione, in qua erat, postquam formam accepit, in priorem dispositionem, vel si ab alio tantum commutari possit, non esse aliquid, quod eam transmutet, donec in primam eius dispositionem transferatur, revertatur. Haec autem omnia convenirent, si a tempore determinato mundi generationem initium duxisse affirmavissemus. atqui nos dicimus mundi generationem principium non habere, sed eum genitum concipimus, quatenus ex pluribus secundum esse diversis rebus innovatur, cuius partes simul ✘cum eo✙ conveniunt. at ex hac sententia quonam modo sequitur, quod mundus sit corruptibilis? dicimus namque, materiam in universum formam induisse, ac ita corpora innovata esse, sed non dicimus ipsam hac ratione transmutari, ut in ea tandem forma non inveniatur, quamvis etiam dicamus recipiendi potentiam illi inesse. non enim eorum, quae afficiuntur, aliquid deprehendimus, quod partes eius tempore diverso, partibus ipsis non existentibus diversis, suscipiat; dicimus namque materiam suscepisse formam cum singulis eius partibus, non tamen hac de causa in ea fieri posse asseveramus, ut secundum se formam cum singulis eius partibus non recipiat. Atque in universum, cum generatio diversis modis dicatur, consonum erit, ut eorum, quos hoc nomen significat, alii multi modi de mundo dici possint, quorum unum de eo praedicat, nempe compositionem in id, quod eam recipit. Praeterea Aristoteles deinceps commemoratos hos sermones refellit illorumque absurditatem apertissime demonstrat. etenim, utcunque concesserat dicentibus mundum hoc modo genitum esse, hoc est tempore minime generatum, sed discendi causa vel quavis alia simili ratione ✘se hoc dicere✙, nihil proficiunt,1 tametsi hunc sermonem asseverent, quin pessimam rationem protulerunt. quamvis autem supponamus eos eo modo, quo propriam sententiam explicabant, errasse, verum cum dicant mundum tempore non esse generatum, consentaneum non est, ut mundum ✘tempore✙ esse genitum fateri cogantur. at videamus (quaeso) quanam ratione eo etiam modo, quo de mundi ortu loquuntur, illi erraverint. dicunt enim, se ipsos de mundo dixisse, genitum eum esse, quamvis genitus non sit, eo modo, quo geometrae figuras ponunt, discendi causa. geometrae namque dum cubum (exempli gratia) in sex quadrata resolvunt, eorum compositione cubus ipse innovatur; cubus vero ubi compositus est, ea ipsa complectetur, quae sunt eius partes, ita ut simul cum eo existant. dicit: at vero mundi generatio non sic se habet, quemadmodum isti dicunt; cubi etenim quadrata minime opus habent, ut ad primam illorum generationem altera generatio sequatur, neque ad cubi innovationem intereunt, sed una cum cubo sunt, et hac de causa illorum sententia, ipsa quasi discendi causa generata dici vel quatenus ipsorum generatio mente concipiatur, recte procedit. ad ea autem, quae de mundi ortu isti protulerunt, ante et post, temporis particulae, omnino consequuntur. ex iis enim quae inordinata erant, nunc vero ordinata facta sunt, mundum compositum esse affirmant. simul autem inordinatum esse et ordinatum, quemadmodum superficies sunt una cum cubis, idem esse non potest, sed ordinis privatio tempore praecedit, cumque ordo innovatur, ordinis perturbatio evanescit, ex cubi vero generatione, eius superficies minime tolluntur. inter ordinis vero perturbationem et ordinem generatum invenitur;2 etenim ante generatum, ex ordinis privatione transitus innovatur. cubum autem superficiesque nihil omnino intercedit, superficies namque in cubo deprehenduntur. cum itaque dicant generationem hoc pacto se habere, ac fieri in ea non possit, ut hoc iure simul absque tempore sit, convenit ergo, ut mundi quoque generatio absque tempore non contingat. huic autem forte quispiam occurret inquiens, cum dicimus mundum ex ordinis perturbatione esse innovatum, id profecto non asserimus, quatenus ordinis perturbatio antiquior sit, sed quatenus universum, totum ac perfectum existat, atque ex ordinis privatione et ordine simul perficitur; veluti si quispiam diceret aer perlucidus omnino quidem ex eo, quod luce non perlucet, perficitur. cum autem dixisset 〈ex eo quod luce〉 non perlucet, noluit profecto asserere, quod aerem, qui perlucet, praecedat, quoniam propria eius natura non sit, quod illuminari potest, neque etiam illuminatum, sed quod illuminari potest simul cum illuminato invenitur, quamvis natura sua minime luceat. Itaque nos de corporibus quoque dicimus, quod ex nuda atque a qualitatibus seiuncta materia innovantur, quamvis eiusmodi materia simul cum illis inveniatur nec eam esse antiquiorem dicimus. Praeterea Aristoteles deinde adversus secundae sententiae auctores sese opponit, qui mundum vicissim generari ac interire asserunt. quare (inquit) mundus iuxta horum sententiam aeternus est;
因此适宜的是,我们应当说,要么质料凭自身运动,并使自身从接受形式之后所处的布局变异为较早的布局;要么如果它只能被他者改变,那么就没有什么能够使它变异,直到它被移转并回复到其最初的布局。然而,如果我们曾断言世界的生成是从某个确定的时间开始的,那么这一切都将是适宜的。但实际上我们说世界的生成并没有开端,而是只要世界是由在存在上不同的多个事物重新产生出来的,且其各部分同时与它相符合,我们就在此限度内将它构想为生成的。但是从这种见解中,怎么能得出世界是可灭的呢?因为我们说,质料作为整体披上了形式,从而物体得以重新产生,但我们并不说质料依此方式发生变异,以致最终在其中找不到形式,尽管我们也确实说接受的潜能内在于其中。因为在那些受影响的事物中,我们没有发现任何在其自身各部分并非作为不同者而现存时、却在不同时间接受其各部分的事物;因为我们说质料连同其各个单独的部分一起接受了形式,但我们并不因此断言质料中可能发生就其自身而言不连同其各个单独部分一起接受形式的情况。而且总的来说,既然生成是以多种方式被言说的,那么在此名称所指示的事物中,关于世界可以言说许多其他方式,这乃是协调一致的;其中一种方式被述说于世界,即向着接受它的事物的复合。 此外,亚里士多德随后驳斥了所提及的这些论述,并极其明晰地论证了它们的荒谬性。因为无论他对那些声称世界是依此方式生成的——即绝非在时间中生成,而是为了学习的缘故或由于任何其他类似理由[他们才这样说]——的人作出了怎样的让步,即使他们断言这种说法,他们也毫无所获,只不过提出了极其拙劣的论据。然而,尽管我们假定他们在解释自己见解的方式上犯了错误,但既然他们说世界不是在时间中生成的,那么迫使他们承认世界是[在时间中]生成的,就不是合乎理据的。但是请让我们看一看,他们即使在言说世界起源的方式上也究竟是如何犯错的。因为他们说,他们自己关于世界声称它是生成的,尽管它并不是生成的,其方式正如几何学家为了学习的缘故而设定图形那样。因为几何学家(例如)当把一个立方体分解为六个正方形时,通过它们的复合,立方体本身被重新产生出来;而立方体一旦被复合,它就包含那些作为其部分的事物,从而它们与它同时现存。他说:然而世界的生成并不像他们所说的那样;因为立方体的各正方形绝不需要在它们的第一次生成之后伴随着另一次生成,它们也不会因立方体的新产生而毁灭,而是与立方体共存;正是由于这个缘故,关于它们仿佛是为了学习的缘故被说成是生成的,或者只要它们的生成在心灵中被构想[就被说成是生成的],他们的见解就是合理进行的。但是在他们关于世界起源所提出的论点中,“先”与“后”这些时间的部分完全必然伴随。因为他们断言世界是由那些先前处于无秩序、而现在变得有秩序的事物复合而成的。然而,正如表面与立方体共存那样,同一事物同时处于无秩序与处于有秩序是不可能存在的,而是秩序的缺失在时间上居先,并且当秩序被重新产生时,秩序的混乱便消失了,但由于立方体的生成,其表面绝未被取消。在秩序的混乱与秩序之间,那生成的事物被发现;因为在那生成的事物之前,从秩序的缺失中重新产生了过渡。然而在立方体与表面之间完全没有任何东西介于其间,因为表面是在立方体中被发现的。因此,既然他们说生成处于这种状态,并且在其中凭借这种权利不可能同时而不处于时间之中,那么适宜的结论就是:世界的生成也不可能不处于时间之中。但是或许有人会反驳道:当我们说世界是由秩序的混乱重新产生出来的,我们断言这一点绝不是就秩序的混乱更为古老而言,而是就全宇宙作为一个整体且完满地存在、并且同时由秩序的缺失和秩序所完成而言的;这正如有人会说,透光的空气完全是由那不凭光透过的东西所完成的。然而当他说“由那不凭光透过的东西”时,他绝不想断言它先于透光的空气,因为其固有的本性既不是那能够被照亮的事物,甚至也不是那已被照亮的事物,而是能够被照亮的事物与已被照亮的事物同时被发现,尽管依其本性它绝不发光。因此我们关于物体也说,它们是由脱离诸性质的赤裸质料重新产生的,尽管此类质料与它们同时被发现;而且我们并不说它是更为古老的。此外,亚里士多德随后反对第二种见解的倡导者们,他们断言世界交替地生成与毁灭。因此(他说),按照这些人的见解,世界是永恒的;
- 1.10utcunque concesserat dicentibus mundum hoc modo genitum esse, hoc est tempore minime generatum, sed discendi causa vel quavis alia simili ratione ✘se hoc dicere✙, nihil proficiunt
从句“utcunque concesserat...”构成让步性状语(“无论他作出了怎样的让步……”),主句主语转为由“dicentibus”所指代的柏拉图学派学者,主谓结构为“nihil proficiunt”(“他们毫无所获”)。随后的“quin pessimam rationem protulerunt”起强调其实际结果的作用,意为“只不过提出了极其拙劣的论据”。
- 1.10inter ordinis vero perturbationem et ordinem generatum invenitur
“generatum”在此用作中性单数主格分词的名词化形式,指“那生成的事物”(或生成本身),作“invenitur”的语法主语。整句骨架为“在秩序的混乱与秩序之间,生成的事物被发现”,紧接着的“transitus”(过渡)对这一概念作了进一步阐明。
