- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:57.13-59.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
亚里士多德在转向关于世界的生成与毁灭的探讨时,特米斯蒂乌斯阐明了预先审视前人学说的理由,反驳了认为世界被生成却又永恒的柏拉图主义立场,并辨析了柏拉图辩护者们的论点及其逻辑缺陷。
His autem explicatis ad disputationem de mundo progreditur, utrum genitus sit an ingenitus, et utrum corruptibilis an incorruptibilis. ante autem, inquit, aliorum hac de re sententias exponere debemus. etenim in omni disquisitione non parum confert, dubitationes de re quaesita praemittere, praesertim cum veterum contrarias sententias ante meminerimus. contrariorum enim confirmationes atque probationes sunt dubitationes de contrariis. et haec sit prima ratio, quamobrem aliorum opiniones recensemus. secunda vero est, quoniam ea, quae de aliqua quaestione nobis dicenda sunt, magis reddentur credibilia, si eorum, qui de hac quaestione disceptaverunt, oppositas sententias praemiserimus. nos nempe ut ullo modo afficiamur longius abest, quam ut quispiam opinetur,1 nos contrarias sententias absente auctore diiudicare atque condemnare causamque nostram agere: esset enim res prorsus nobis indigna philosophiam profitentibus. ii etenim qui verum iustumque inquirere volunt, se ipsos sicut positarum sententiarum disquisitores exhibere debent, non autem adversarios. Deinde ponit opiniones aliorum. omnes quidem philosophi mundum generatum esse dicunt, sed non omnes uno atque eodem modo. nonnulli enim dicunt ea ratione esse generatum, ut possit etiam aeternus remanere. quidam vero generatum quidem mundum faciunt, sed quemadmodum quidvis aliud eorum, quae generata sunt; omnia enim, quae ortum habent, interire constat. nonnulli autem eum hoc modo generari ac interire asserunt, nempe interdum generari, interdum vero interire. His itaque ita positis de mundi ortu sententiis, prima hoc modo de medio tollitur. dicit, fieri non potest, ut aliquid sit generatum et tamen aeternum. super hoc enim nullam demonstrationem invenimus, neque convenit ut in maiore parte rerum inveniatur; at nil (me hercule) absque demonstratione adsumere debemus, nisi id in multis sine dubio apertissime inesse animadvertamus. nos autem videmus, quod generatum est, tantum abesse, ut aeternum remanere possit, ut opposito modo res se habeat2 ac omne genitum interire manifestum sit. Convenit autem, ut id hoc ordine disquiramus. quod non habet principium nec causam, ut sic se habeat, sicuti fuit aliquando, sed veluti quaedam eius perfectio est, ea dispositione praeditum esse, id aliter se habere non potest.3 convenit igitur, ut in generatione sui absque accidente causam habeat, ut id postea susciperet, cum fieri non possit, ut eo tempore, quo transmutatur, omnino absque accidente consistat. mundus igitur, si ita fuit, quemadmodum nunc est, et non sit huius dispositionis principium et causa, veluti immortalis Deus mutuaque materiae et formae connexio vel quippiam simile, fieri non potest, ut alio se habeat modo atque eo, quo nunc est. si enim mutaretur, oporteret, ut eius generationi huius dispositionis causa inesset; at quae nam (obsecro) causa erit, si prius ipse constiterit? quod si ita est, ut secundum debitam ac necessariam causam ita esse debeat, quemadmodum nunc est, nec mutari nec interire poterit. cum autem per hunc sermonem Platonem insinuaret, nonnulli extiterunt, qui Platonem tueri conantur, dicentes, quod non habet causam, ut ita se habeat, commutari non posse, verum esse; quod vero causam habet, ut ita se habeat, necessario commutari, falsum existere, sed hoc omnino sequitur: nempe quod mutatur, principium habet et causam ita se habendi. ratio etenim qua contrario ordine omnino concluditur, ita exstruitur: quod mutatur, ideo mutatur, quoniam causam mutationis habet, quod vero mutationis causam non habet, mutari non potest; inde autem non sequitur, ut quod mutationis causam habet, omnino mutetur. itaque ex Platonis assertione, quod mundus principium habeat ac motum, minime deducendum est, ipsum commutari, sed omnino non mutabitur. etenim praecedentis sermonis continuitas hoc solum concludit, nempe quod mutationis principium non habet, mutari non potest, quodque mutatur, principium habet. Verum quod intendit, id profecto est. asserentes si mundus principium et causam non habuerit, ut ita se habeat, omnino mutari non potest, quamvis ea, ex quibus mundus est conflatus, aliter prius se habere posse non dicant, si penes eorum generationem deinceps erit, hoc perfectionis eum statuunt. itaque haec, quae aliter prius, quam nunc sunt, se habebant, sic se habebunt semper, quemadmodum erant, nec fieri potest, ut illa secus se habeant, quam nunc sint; quodsi ex eis quippiam fuerit generatum, palam est igitur, ea aliter se habere potuisse nec semper ita habere; non enim ex eis quippiam generari potuisset, nisi hac ratione se haberent.
在解释了这些之后,他[亚里士多德]进而讨论关于世界的问题,即它是生成的还是非生成的,以及是可毁灭的还是不朽的。但他[亚里士多德]说,在此之前我们应当陈述其他人关于此事的见解。因为在一切探究中,预先提出关于所探求之事物的疑难都有不小的益处,尤其是当我们预先记起古人们相反的见解时。因为对于对立事物的确证与证明,正是关于对立事物的疑难。这就是我们检阅其他人意见的第一个理由。而第二个理由则是,关于某个问题应当由我们所说的话,如果我们在前预先提出了那些曾对此问题进行辩论者的对立见解,就会变得更为可信。因为我们绝没有任何偏袒之情,致使有人会以为我们在原作者缺席的情况下对相反的见解进行裁断与谴责并为我们自己的主张辩护;因为这对于我们这些以哲学为业的人来说完全是一件不相称的事。因为凡欲探求真实与公正之人,都应当表现为所提出见解的审视者,而非论敌。随后他提出了其他人的意见。所有的哲学家确实都说世界是生成的,但并非所有人都以同一种方式说。因为有些人说世界是以能同样保持永恒的这种方式生成的[柏拉图]。而另一些人则把世界当作生成的,但正如其他任何生成之物一样;因为凡有起源之物都必然归于毁灭,这是公认的。此外还有一些人断言世界是以这种方式生成与毁灭的,即有时生成,有时则毁灭。在关于世界的起源确立了这些见解之后,第一种见解便以如下方式被排除。他说,某物既是生成的却又是永恒的,这是不可能的。因为对此我们找不到任何证明,它在事物的大多数中被发现也是不适宜的;但(凭赫拉克勒斯发誓!)在没有证明的情况下我们绝不应当采纳任何东西,除非我们觉察到它毫无疑问且极其明晰地存在于诸多事物之中。然而我们看到,生成之物绝不可能保持永恒,相反,事实是以相反的方式呈现,且一切生成之物都归于毁灭是显而易见的。然而,我们按以下顺序来探究这一点是适宜的。凡对于像曾经那样如此存在既无本原亦无原因,而是具备那种布局宛如其某种完成的事物,是不可能以其他方式存在的。因此适宜的是,它在自身的生成中拥有并非偶性的原因以便随后接受它,因为在它遭受变化之时完全没有偶性而持存,这是不可能的。因此,如果世界曾经就是如其现在所是的那个样子,并且不存在这种布局的本原和原因——犹如不朽的上帝、质料与形式的相互结合或任何类似的事物——那么它就不可能以不同于它现在所处的方式存在。因为如果它要改变,这种布局的原因就必须存在于其生成之中;但(请问)如果它自身先前已经成立,究竟会有什么原因呢?如果事情确实是按照应有且必然的原因应当如其现在这样存在,那么它就既不能改变也不能毁灭。然而,当他通过这段论述暗指柏拉图时,有些人站出来试图为柏拉图辩护,他们说,不具备如此存在之原因的事物不可能改变,这是真的;但具备如此存在之原因的事物必然改变,这则是假的,而全然遵循的是:凡改变的事物,都具有如此存在的本原和原因。因为以相反顺序完全得以推断的论证是这样构建的:凡改变者之所以改变,乃是因为它具有改变的原因,而凡没有改变之原因者,便不可能改变;然而由此并不遵循,具有改变之原因者就必然完全改变。因此从柏拉图关于世界具有本原和运动的断言中,绝不应推导得出它自身在改变,而是它全然不会改变。因为前述论述的连续性仅仅得出这一点:凡没有改变之本原者不可能改变,而凡改变者必有本原。但他所意指的确实是:断言世界若没有如此存在的本原和原因便全然不可能改变的人,尽管他们并未说构成世界的那些要素先前能够以其他方式存在,但如果此后取决于它们的生成,他们就将此确立为其完成。因此,这些先前以不同于现在的方式存在的事物,将始终如它们先前那样存在,它们也不可能以不同于现在的方式存在;但若是从它们之中生成了某种东西,那么显而易见,它们先前能够以其他方式存在,且并不总是如此;因为若非它们处于这种状态,本来就不可能有任何东西从它们之中生成。
- 1.10nos nempe ut ullo modo afficiamur longius abest, quam ut quispiam opinetur
句法上,'longius abest quam ut...' 是带有比较级副词的结果句惯用表达('离任何人都以为……还要更远'),表示强烈的否定,意为'我们绝不带有任何偏袒之情,致使有人会以为……'。从句 'ut ullo modo afficiamur' 充当 'abest' 的主语从句。
- 1.10tantum abesse, ut aeternum remanere possit, ut opposito modo res se habeat
非人称惯用句 'tantum abest ut... ut...' 在间接引语中的宾格加不定式结构。第一个 ut 从句('ut aeternum remanere possit')作 'abesse' 的主语从句,第二个 ut 从句('ut opposito modo res se habeat')表示结果,意为'生成之物绝不可能保持永恒,相反,事实是以相反的方式呈现'。
- 1.10quod non habet principium nec causam, ut sic se habeat, sicuti fuit aliquando, sed veluti quaedam eius perfectio est, ea dispositione praeditum esse, id aliter se habere non potest
句子的核心骨架是 'quod non habet... id aliter se habere non potest'(凡不具有……者,是不可能以其他方式存在的)。在关系代词 quod 引导的从句内部存在着对比结构:'ut sic se habeat...'(没有像先前那样如此存在的原因)与 'sed veluti quaedam eius perfectio est, ea dispositione praeditum esse'(具备那种布局乃是其完成)。主句的指示代词 'id' 承接前面的整个 quod 从句。
