← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§242.38-244.30

吸杯的吸引机制与元素在本己场所中的无倾向

德米斯蒂乌驳斥了亚里士多德与亚历山大关于吸杯吸水机制的解释,指出其陷入关于空虚与物体相互渗透的自相矛盾,进而辩护了柏拉图的观点,即元素在本己场所中既无重亦无轻(没有任何倾向)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.5#3

cur enim, antequam vas tangat aquam, attractio aliqua in eo non existit? praeterea (?) postquam eius orificium clausum fuerit, et secundum quod tangit, ✈cur✉ fertur in illud? ipse autem dixit1 non alia ratione aquam ascendere, nisi quia cum aere, dum tangit, aquam ascendere deprehendimus, cum ipse contrahitur; is enim, qui in vase considit, antequam aquae proximus evaderet, quiescebat; aquae autem proximus factus statim aquam trahit; attrahit deinceps secum aquam, quandoquidem ei alligatur. hoc autem, ex quo huius rei probationem assumit, ex iis positum fuit, quae ad sensum apparent, nempe cum aquam violenta suctione suxerimus, hoc ita se habebit; cumque id, quod est ante, operetur, multo magis id quoque operabitur. Alexander autem inquit, quod, si aer attenuetur ac in maiorem mensuram effundatur repleaturque inanitas, quae eodem in vase consistit, rursus deminuitur, secundum quod ex aquae frigiditate incrassatur, quando eam tangit, et statim aquam attrahit, quae ei proximum extiterit, siquidem ei tantum loci cedit, quantum tempore transfusionis auctus ac deinceps deminutus occupaverat. sed perdissentanea est huius dubitationis solutio; quomodo enim fieri potest, ut corpus continuum maiorem vel minorem locum occupet, nisi inane in corporibus circumfusum ac in illis interceptum sit; corpus enim minime permeat corpus. et tametsi alibi fateantur id facile animo concipi non posse, tamen, etsi ambiguum sit, nil minus huic dicto assentiuntur, nempe: quemadmodum aer frigiditate colligitur ac incrassatur, ita caliditate diffunditur ac rarior efficitur; et si aqua, quam tangit, calida existat, attamen in vas trahitur, etiamsi aer, qui in vas transfunditur, in eo non colligatur nec aquae locum cedat, in quem ingrediatur. atque existimavit alia ratione fieri posse, ut in vas aqua trahatur, eamque ad Aristotelis sententiae confirmationem attulit; etenim inquit, fieri posse, ut aer, qui in vase consistit, dum caliditate attenuatur humoremque attrahit, ex attracto humore conteratur opprimaturque ac in vaporem convertatur. verum haec oratio destruit sese, siquidem ponit incalescentem aerem ab humore a se attracto expelli; dissentaneum namque est fierique non potest, ut trahens quippiam ex eo, quod attrahit, simul etiam ab attracto expellatur. Quod autem rationi dissentaneum sit, quod in hoc allatum est, iam diximus; et ex eo, quod in his duobus elementis ad propria eorum loca inclinatio praecessit, multoque magis, si necessario id ceteris illis contingat, neque in propriis eorum locis quiescere, neque ad haec loca moveri necessario illis continget, sed ferri ex his. aer namque (exempli gratia) si in proprio loco gravis extitisset ac deorsum inclinaret, ex hoc omnino conveniret, ut motus deorsum natura ei inesset, siquidem eos motus elementis natura inesse dicimus, quibus ad quemvis locum ipsa inclinant. aqua enim ex aeris regione infra natura movetur, quoniam ad hanc partem inclinat, postquam in aere extitit; cumque alio in loco etiam fuerit, quivis esse dicatur, deorsum ad terrae locum inclinabit; cetera elementa similiter (?). atque in universum ex hoc conveniret, ut motus naturalis dicatur ex proprio eius loco in illum; etenim duo fines tantum, veluti ignis et terra, cum nullus igne superior nec terra inferior locus inveniatur, necessario in propriis eorum locis consistunt; ea autem, quae interiecta sunt, cum duo proxime illis constituta loca natura possideant, quid prohibet, quin ad ea inclinent?2 et quamobrem necessario efficitur, ut aqua et terra una cum aere, extremitatum illorum coniunctionis causa, sursum et non eademmet ratione deorsum trahantur? et cur aeris cum aquae extremitate coniunctio non efficit, ut cum aqua deorsum trahatur? cur pondus hoc efficit, quamvis consentaneum magis sit dicere aerem cum aqua trahi (quandoquidem ipse, cum 〈facile〉 terminetur, capi potest ac praeterea tenuior est) quam affirmare aquam, quae gravis est, cum aere ipso trahi. itaque Platonis sententia, in qua dicitur nullam alicui elementorum in proprio eius loco inclinationem inesse, proposito magis convenit veritatique magis consentanea existit, quemadmodum neque ipsi toti caelo haec inest; quare omnibus corporibus natura inest, ut locum sibi ordinatum minime egrediantur, sed in eo maneant ac quiescant, ex eo, quod non ad alium locum inclinationem habent, alio vero in loco quiescunt. causamque adiecit, cur ad alia loca revertantur, cum ad huius totius ambitum protrahuntur, siquidem (inquit) forte et durum ad propriam essentiam sese colligere vult nec inane quippiam relinquit, efficitque anticrosas?3

因为在容器触及水之前,为什么其中不存在某种吸引呢?此外(?),在它的口被封闭之后,并且随着它触及水,为什么水会被运入其中呢?但他[亚里士多德]自己说,水之所以上升,并没有别的理由,只是因为我们观察到,在水触及空气时,随着空气自身收缩,水与空气一同上升;因为那停留在容器中的空气,在变成为水的邻近物之前原本是静止的;而一旦变成为水的邻近物,便立刻吸引水;随后将水与自身一同拉引,既然水与它相连结。然而他从中获取此事之证明的根据,乃是从依感觉显现的事象中设定的,即当我们通过强力的吮吸吸取水时,情形便会是如此;而当在先者发生作用时,那在后者也将更其发生作用。然而亚历山大说,如果空气被稀释并散布到更大的容积中,且存在于同一容器中的空虚被填满,那么随着空气在触及水时因水的冷性而变浓密,它便再次缩减,并且既然它向水让出它在倾注时增加随后又缩减所占据的那样多的场所,它便立刻吸引存在于其邻近的水。但是这一疑难的解决是极不相融的;因为一个连续的物体若非空虚在物体中被周遭注满并被截留于其中,又怎可能占据更大或更小的场所呢?因为物体绝不渗透物体。尽管他们在别处承认这一点在心中不易被构想,然而,即使它有歧义,他们对这一说法却同样表示赞同,即:正如空气因冷性而凝聚并变浓密一样,它亦因热性而扩散并变稀疏;并且即使它所触及的水是热的,水仍然被吸入容器中,即使倒流入容器中的空气在其中并不凝聚,亦不向水让出其进入的场所。而且他认为水被吸入容器中可能出于另一种理由,并将之提出来以确证亚里士多德的观点;因为他说,停留在容器中的空气在因热性被稀释并吸引水分时,可能被所吸引的水分研磨压制并转化为水汽。但是这一言论自相毁灭,如果它设定受热的空气被自身所吸引的水分所排斥的话;因为吸引某物者因其所吸引之物而同时又被所吸引之物排斥,乃是自相矛盾且不可能发生的。 至于在此点上所提出的论据背离理性,我们已经说过了;并且由在这两个元素中向它们本己场所的倾斜乃是预先存在的这一点出发,且如果那必然发生于其余那些元素的话则更其如此,那么对于它们而言,在它们本己的场所中静止,或者向这些场所运动,都决不会必然发生,反而会被运离这些场所。因为(例如)空气如果在本己的场所中是重的且向下倾斜,由此便全然当得出,向下的运动在本性上内在属于它,既然我们说那些元素自身借以向任何场所倾斜的运动在本性上内在属于元素。因为水在存在于空气中之后,由于向这个方向倾斜,便依本性从空气的区域向下运动;而且即使水处于另一场所(无论被称为什么场所),它亦将向下朝土的场所倾斜;其余元素亦类似(?)。而且普遍而言由此便当得出,自然运动乃是从其本己场所向那一场所的运动;因为唯独两个极端,如火与土,既然找不到比火更高的场所,亦找不到比土更低的场所,便必然停留在它们本己的场所中;然而居于中间的那些,既然依本性拥有紧邻它们设立的两个场所,又有什么阻止它们向那些场所倾斜呢?又因何缘由必然导致水和土连同空气一道由于它们端点的结合而向上被拉引,却不依同样的道理向下被拉引呢?又为什么空气与水之端点的结合不导致它随水一道向下被拉引呢?为什么重量会导致这一结果,尽管说空气随水被拉引(既然它因〈容易〉被限定而能够被捕获,此外亦更为稀薄)比起断言重的水随空气自身被拉引更为合乎情理。因此,柏拉图关于没有任何元素在它本己场所中内在具有任何倾斜的观点,更符合预设的主题,亦更与真理相一致,正如在整个天球自身中亦不内在具有这种倾斜一样;因此一切物体在本性上都绝不走出为自身所安排的场所,而是在其中停留并静止,其根据在于它们并不具有向另一场所的倾斜而又在另一场所中静止。并且他补充了为何它们在被拉引到这整个宇宙的周边时会折返向其他场所的原因,既然(他说)坚强且硬质的东西愿意将自身凝聚到本己的本质中,且不留下任何空虚,并造成反冲?

语法注3 条
  1. 4.5ipse autem dixit

    强力代词 ipse 指亚里士多德。其后引出间接引语从句(non alia ratione aquam ascendere, nisi quia...),概述亚里士多德本人的论点。

  2. 4.5quid prohibet, quin ad ea inclinent?

    阻碍动词 prohibet 后接 quin 从句的标准句式。作为一个修辞性疑问句,它表达了强烈的反问与否定意图(“没有任何东西阻止它们向那些场所倾斜”)。

  3. 4.5efficitque anticrosas?

    anticrosas 是希腊语宾格复数 ἀντικρούσεις(反冲、反弹)经由希伯来语转写的拉丁语音写词。尽管底本末尾标有问号,但它处于 siquidem... 引文的陈述句脉络中,指涉柏拉图《蒂迈欧篇》中的反冲运动理论。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:242.38-244.30