← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§234.1-235.32

形状对沉浮的影响与绝对轻重的界定

德米斯蒂乌斯探讨了元素在其固有场所中具有倾向这一假设所导致的困难,通过形状与介质分割的难易(以百磅木梁与铅为例)解释了表观的轻重,并阐述了亚里士多德进而界定绝对重与绝对轻的过渡论述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.4#4

si autem in proprio eorum loco inclinatio quoque eis inesset, tum quae ex illis pondus habent, natura hoc habebunt, non ut in propriis eorum locis moveantur neque ut ad propria eorum loca moveantur, sed ex his in locum, ad quem inclinant, nempe deorsum movebuntur;1 corpora enim, quae gravitate praedita sunt, deorsum inclinabunt; et quae levitatem habent, eodem modo natura hoc tantum erit in eis, non ut in propriis eorum locis quiescant [neque etiam ad haec ferantur, sed in propriis eorum locis movebuntur]. hoc autem ita se habere mirum profecto existit, neque hac ratione has duas inclinationes iuxta exitum eorum [ex propriis locis] admitterent. nos autem dicimus hoc mirum non esse, siquidem nos etiam cuique fatemur non modo absurdum non esse, ea extrinsecus inclinationem admittere, sed omnino etiam fore necessarium, cum dicimus trabem, quae centum librarum pondus habet, in aere gravem, in aqua vero levem esse, immo trabem, quae pondus habet centum librarum, in aere quam plumbi libram graviorem, in aqua vero leviorem esse. cuius rei indagatio explicatioque alibi difficilis non est; etenim hic locus paulo infra in calce huius tractatus explicatur, ubi de formis, quae per se motus causa non sunt, locuturi sumus. fieri autem potest, ut de his separatim disseramus. corporum enim, quae continua sunt, quaedam facile, quaedam difficile sectionem admittunt; ita etiam [divisiva] alia magis, alia minus dividunt. ex continuis autem facile dividitur, quod facile terminos suscipere potest; quod vero aegre dividitur, secundum quod divisiva potestate et fortitudine deficiunt, existimatur, quatenus supra divisibilia natant. quae autem potestate quadam vel aegre sunt divisibilia, ad divisionem protrahuntur vel divisioni repugnant, cum alicuius eorum vis praevaluerit; si enim divisibilis potentia praevaluerit ac ipsa quasi propulsioni divisionique repugnet, non innovabitur divisio; si autem divisivum praevaluerit, divisio innovabitur, et hac ratione continget, ut divisivum divisibile ingrediatur. si autem iis ad invicem non inerit potentia, ut palpitent tantum, quemadmodum iis, quae iuxta posita sunt, contingit: secundum potentiam et fortitudinem, quam divis[iv]um supra divisionem habet, vel ob eius amplitudinem quidem deficient morabunturque, vel prae formae eius tenuitate et angustia divisionem prohibebit (?) et non dividetur. vis autem eius, quod dividitur, contra se habet; siquidem amplitudo modo quodam oppositioni rerum auxiliatur, praedivisivi vero angustia corrumpetur, cum divisio (?) loci deficiet. si autem divisivus divisibili secundum inclinationem magis praestet, quam ut a propria forma, veluti latitudinis mensura, prohibeatur, divisibile secabit; sique eius inclinatio et propulsio modicae extiterint, latitudine eius prohibebitur et non dividet. veluti trabs, quae dividit, cum aer et aqua facile dividantur ac terminentur; et aer facilioris divisionis quam aqua existit. atqui in aere impedimentum, quod latitudinis causa existit, minoris momenti est, quam potentia eius inclinationis, divisio autem densitatis aquae variatur, 〈secundum id〉, quod latitudinis eius causa separat. ita quoque inclinatio trabis, quae centum librarum pondus habet, in aere quidem ob trabis latitudinem minus prohibetur, in aqua autem plus; et plumbi librae latitudo in aere, et praecipue in aqua, minor est, quam ut inclinationis eius firmitudinem, qua tantum dividit, prohibere possit.2 non convenit igitur, ut a naturali inclinatione divagemur et absurda quadam positione hunc locum explicare imaginemur; absurdum namque est existimare inclinationem corporibus in propriis eorum locis existentibus omnino deberi; magis autem dissentaneum erit, si quis gravitatis inclinationem omnino statuerit, eundem casura elementa ponere atque ea, dum in propriis locis sint, ad casum inclinare. Cum autem in orationis limine grave et leve posuisset dixissetque absolute leve id esse, quod corporibus eminet, tamquam hoc omnibus perspicuum sit, ea autem deinceps in medium adduxisset, quae in medio et composita sunt, quomodo nempe in illis gravitas et levitas inveniantur, quodque illis haec ubique non insint: posthaec intendit declarare esse aliquid absolute grave et aliquid absolute leve. antequam vero explicet haec duo inveniri, unumquodque eorum statim constituit, inquiens: absolute autem leve id appello, quod semper in sublime ferri solet, nisi aliquid impediat, et absolute grave, quod semper deorsum ferri solet, nisi aliquid impediat.

然而,如果倾向在它们的固有场所中亦内在于它们,那么它们之中具有重量的事物依本性将具有这一点:并非为了在它们固有的场所中运动,亦非为了向着它们固有的场所运动,而是将从这些场所运动到它们所倾向的场所,即向下运动;因为具备重性的物体将向下倾斜;而对于具有轻性的物体而言,依本性同样只有这一点内在于它们:并非为了在它们固有的场所中静止[亦非为了向着这些场所被运送,而是在它们固有的场所中运动]。但这若是如此,确实是令人惊异的,并且依此道理,它们也不会随着它们[从固有场所]的脱离而容纳这两种倾向。然而我们说,这并不令人惊异,倘若我们亦向任何人承认,它们从外部容纳倾向不仅并非荒谬,而且完全将是必然的,正如当我们说重达一百磅的木梁在空气中是重的、在水中却是轻的,抑或重达一百磅的木梁在空气中比一磅铅更重、在水中却更轻一样。对此事的探究与解释在别处并非难事;因为本篇论述稍后在末尾解释了这一论题,届时我们将论及自身并不作为运动原因的形态。不过,我们亦可能对这些问题另作探讨。因为在连续的物体中,有些容易接受切断,有些则难以接受;同样,[分割之物]有些分割得更多,有些则较少。然而在连续之物中,容易接受界限者便容易被分割;而难以被分割者,则是根据分割之物在力量与强度上的欠缺来判定的,只要它们漂浮于可分割之物之上。至于凭借某种力量或难以被分割的事物,当它们中某一者的力量占据优势时,便被引向分割,或对分割进行抵抗;因为如果可分割之物的力量占优,且其自身犹如对推进和分割进行抵抗,分割便不会新生成;但若分割之物占优,分割就会新生成,并且依此道理,分割之物便得以进入可分割之物中。然而,如果它们之间并不内在地具有彼此的作用力,而仅仅是像并置之物所发生的那样振动:那么根据分割之物对于分割所具有的力量与强度,它们或由于其宽大而衰减并迟滞,或因其形态的纤薄与狭窄而阻碍分割(?),从而不被分割。而被分割之物的力量则处于相反的状态;因为宽大在某种方式上有助于事物的对抗,但预先分割之物的狭窄在场所的分割(?)不足时将会遭到毁损。如果分割之物在倾向方面胜过可分割之物,超过了被其自身的形态(如宽度的尺度)所阻碍的程度,它就会切断可分割之物;而如果它的倾向与推进是微弱的,它就会被其宽度所阻碍而不能分割。正如分割之物的木梁那样,尽管空气和水容易被分割与界定,且空气比水更容易被分割。然而在空气中,因宽度之故而存在的阻碍相比于其倾向的力量而言微不足道,而水的密度的分割则根据因其宽度之故而隔开的事物而变化。同样,重达一百磅的木梁的倾向在空气中固然因木梁的宽度而较少受到阻碍,在水中却受到更多阻碍;而一磅铅的宽度在空气中,尤其在水中,都过于微小,以至于不足以阻碍其仅用于分割的倾向的坚定性。因此,我们偏离自然的倾向,并妄图用某种荒谬的设定来解释这一论题,是不相称的;因为认为完全应当把倾向归于存在于固有场所中的物体,乃是荒谬的;而如果有人完全确立了重量的倾向,却同时设定元素将要下落,并且它们在固有场所中时就倾向于下落,那就更为不合情理了。然而,当他在论说的开端设定了重与轻,并说绝对轻就是高出于诸物体之上的东西,仿佛这对所有人都是显而易见的一样,随后他又在论述中引出居中和复合的事物,即重性与轻性在它们之中是如何被发现的,以及这两者并非到处都内在于它们:在此之后,他意图阐明存在着某种绝对重和某种绝对轻的东西。然而,在他解释这两者被发现之前,他立即规定了它们之中的每一者,说道:“然而,我把在没有阻碍时总是习惯于向高处被运送的东西称为绝对轻,把在没有阻碍时总是习惯于向下被运送的东西称为绝对重。”

语法注2 条
  1. 4.4non ut in propriis eorum locis moveantur neque ut ad propria eorum loca moveantur, sed ex his in locum, ad quem inclinant, nempe deorsum movebuntur

    指示代词 hoc(这一点)的具体内容由双重否定目的从句(non ut... neque ut...)以及随后的直陈式将来时(sed... movebuntur)来承接。在句法上,句子从虚拟式从句转向了对直接后果的断言,以此强调与留在固有场所或向固有场所运动相对立的向下运动这一结果。

  2. 4.4minor est, quam ut inclinationis eius firmitudinem, qua tantum dividit, prohibere possit

    比较级 minor 与带虚拟式的 quam ut... possit 构成表示程度或不成比例结果的结构(“太微小以至于不能阻碍……”)。关系从句 qua tantum dividit 中的 qua 是表示手段或工具的夺格,修饰 firmitudinem。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:234.1-235.32