← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§216.18-218.9

对相对轻重说的批判与虚空说的谬误

泰米斯提乌斯批评了那些仅相对地而非绝对地界定轻重的先人,并针对试图通过虚空的多数与充实的少数来解释轻重的主张进行驳斥,指出按照不同的选取部分,必然导致火重于土或土轻于火等不当结论。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.2#4

nonnulli vero terminarunt quidem termino quodam, sed causam non tradiderunt, cur corpora quaedam absolute levia sint, alia vero absolute gravia, atque quaedam in sublime, nonnulla deorsum ferantur. etenim hi omnino quidem leve et grave comparatione ad aliud terminarunt, non autem grave et leve absolute. praeterea cur aliqua corpora, licet maioris sint molis, leviora sint minoribus, non tradiderunt. in universum autem ex eorum sermonibus perspicuum non evasit, quanam ratione haec dicta iis, quae videntur, consentanea sint. atqui eiusmodi sermones alia quidem ratione dicti sunt, nec iis aliquo pacto in levis gravisque cognitionem iuvamur, cur ad supera atque ad infera moveatur ac scindat, sed contradictionis initium invenimus. Praeterea etiam ex disputatione, qua ad istos respondit, ad sententiae illorum inpugnationem regreditur, qui levitatis ignis causam in magna vi inanitatis, quam habeat, ponunt, et hi sunt, de quibus antea retulit, quod necesse habent addere plenum in illo esse modicum, si velint, ut ad illorum sermonem omnino non sequatur aurum quoddam levius esse et ignem quendam graviorem. deinceps ait: neque hac etiam ratione erunt immunes, quin ea dicant, quae iis, quae videntur, contraria sunt. ac quispiam dixerit, ad quid haec additio? non oportebit aliquid addere, si eadem incommoda necessario sequantur eos etiam, qui inanitatem in levi inveniri et modicum plenitudinis asserunt. etenim fieri etiam poterit, ut ignis portionem quandam animo concipiamus, in qua soliditatis et pleni maior pars quam in aliqua terrae portione continetur. hac igitur proportione terrae quaedam portio ignis portione quadam desumpta levior extiterit. id vero fiet, si leve cum plenitudinis modico terminabunt. atqui ut verborum gravitatem augeat, tantummodo declarasse videtur, quodnam incommodum unam particulam sequatur, videlicet sententiam, quae dixit, si minus plenitudinis in eo existeret, ne si ambas particulas in hunc modum simul, videlicet modicam plenitudinem et plurimam inanitatem, pronuntiasset, quispiam existimaret1 se ad sermonem, quo illorum sententiae adversatur, supervacaneam aliquam adiunctionem adduxisse in eorumque sermones intromisisse, idque fuit, quod antea retulit, cum ad necessitatem addendi illos cogeret. et ob hanc causam cum ab initio sermonem adduxisset, perinde ac si ipse eum ita posuisset, nempe consentaneum esse, ut multa sit inanitas, solidum vero minus, non oppugnat eo tempore eam divisionem, quae fit cum adiunctione, quam retulit. etenim secundum hunc sermonem terram quandam adsumere possumus, in qua plenitudo minor, inanitas vero maior quam in quadam ignis portione inest, atque hac sane proportione conveniret terram, quae hoc iure se habet, igne leviorem existere. sed ipse ad aliam divisionem de gravis definitione progreditur, quatenus inquirit, ut sermo refutetur, non eius quod dicitur comparatione ad aliud, sed absolute et per se; ipsi namque grave definiverunt, secundum quod omnino convenit ex definitione, quam levi accommodarunt, sive definiant dicendo id esse in quo soliditatis plurimum inest, sive dicendo, in quo inanitatis modicum existit, quod levi contrariatur. deficit autem ex divisione adiunctio, in qua dicitur, sive erit id, in quo soliditatis plurimum inest, inanitatis vero modicum.2 ex eo enim, quod sic etiam ad eam divisionem progressus est, quae cum adiunctione fit, si haec defecerit, de unoquoque membro illius per se unumquodque incommodum, quod necessario evenit, demonstratur. si enim grave id esse definierint, in quo maior tantum soliditas inest, ex hoc incommodo necessario fit, ut ignis terra gravior sit; etenim ignis quaedam portio assumi potest, in qua soliditas maior inest quam in quadam terrae portione. si vero grave definierint, quatenus id est, in quo minor inanitas inest, convenit etiam, ut ex corporibus, quae deorsum feruntur, (veluti aqua et terra) corpus quoddam inveniatur, in quo inanitas ea inanitate maior insit, quae in aliqua ignis portione consistit. atque hac etiam comparatione ignis assumptus terra vel aqua desumpta gravior extiterit. at dicere non possunt ✩sane✩ adsumptum hoc modo se habere, et in terra maiorem inanitatem esse ea inanitate, quae in quadam ignis portione desumpta consistit, ideoque ignem, licet pondere levis sit, nihilo secius ex numero eorum esse, quae deorsum feruntur: nihil enim, quod deorsum fertur, leve dicetur, nisi omnino levius tantum dicatur, quemadmodum aqua terra levior est.

然而另一些人虽然确实依某种界说作了限定,却并未给出为何某些物体是绝对地轻,而另一些物体是绝对地重,以及为何某些向上、某些向下运送的原因。因为这些人完全只是在与另一物的对比中限定了轻与重,却并未绝对地限定重与轻。此外,某些物体尽管体积较大,为何却比体积较小的物体更轻,他们亦未给出解释。并且总的来说,从他们的言论中并未显明这些说法何以能与显现的现象相符合。然而此类言论乃是从另一种角度而言说的,我们通过它们并不能在关于轻与重为何向上和向下运动并穿透〔介质〕的认识上获得任何助益,反而发现了矛盾的开端。此外,从他回答那些人的论辩出发,他又回到了对那些将火的轻的原因置于其所具有的大量虚空之中的人们的见解的驳斥;而这些人正是他此前所提到的、若他们希望根据其言论绝不至于得出某块黄金更轻而某团火更重的结果,就必须补充说火之中的充实是微少的那些人。接着他说:即使以这种方式,他们亦不能免于说出与显现的现象相违背的话。有人或许会问,何必要有这种补充?如果对于那些断言轻者之中存在虚空且充实微少的人,必然同样会得出这些不当之处,那么便无需补充任何东西了。因为我们完全亦可以在心中设想火的某一部分,其中所包含的密实与充实的部分大于土的某一部分中所包含的。因此依此比例,土的某一部分便会比所选取的火的某一部分更为轻。而如果他们将轻与微少的充实一同加以界定,这一情况便确会发生。然而为了增加言辞的分量,他似乎仅仅阐明了单一一项会随之产生何种不当之处,即主张若其之中存在较少的充实那一见解;以免如果他以这种方式同时表述两项,即微少的充实与最多的虚空,有人会认为他在反对他们见解的言论中提出了某种多余的附言并将其强加进他们的言论之中,而这正是他此前迫使他们接受补充的必然性时所提到的。正因这一缘由,当他从一开始提出这一言论时,就宛如他自己便如此设定一样,即虚空较多而密实较少乃是相合的,他在那时并未攻击那项伴随着他所提到的附言而作出的区分。因为按照这一言论,我们完全可以取某块土,在其中充实少于、而虚空多于火的某一部分,并且依这一比例,具有这种情形的土便会比火更轻。但他进而探讨关于重的定义的另一项区分,只要他是为了使该言论被驳斥而探究,且并非针对与另一物相对比而言说的东西,而是绝对地且就其自身而言;因为他们乃是按照完全适合于他们赋予轻的定义的方式来定义重的,无论他们是通过说它是密实最多存在于其中的东西来定义,还是通过说它是存在着微少虚空的东西(这与轻相反对)来定义。然而从这项区分中缺失了那一附言,即在其中所说的“抑或是密实最多而虚空微少之物”。因为基于他以这种方式进而探讨了那项带有附言的区分(如果这项附言缺失),关于它的每一个分支就其自身而言必然发生的每一个不当之处便得到了证明。因为如果他们将重定义为仅仅是具有更大密实之物,从这一不当之处中便必然得出火比土更重;因为可以选取火的某一部分,在其中所具有的密实大于土的某一部分。但如果他们将重定义为在其中存在较少虚空之物,那么在向下运送的物体中(例如水和土),发现某个物体其中所具有的虚空大于存在于火的某一部分之中的虚空,这同样也是相合的。并且依这一对比,所选取的火亦会比所选取的土或水更重。然而他们绝不能说所选取之物确实具有这种性质,并且在土之中的虚空大于存在于所选取的火的某一部分之中的虚空,从而火虽然在重量上是轻的,却依然属于向下运送之物的行列:因为向下运送之物绝不会被称为轻,除非它完全只是被称为较轻,正如水比土更轻那样。

语法注2 条
  1. 4.2ne si ambas particulas in hunc modum simul, videlicet modicam plenitudinem et plurimam inanitatem, pronuntiasset, quispiam existimaret

    连词 ne 引导目的从句,依附于主句 tantummodo declarasse videtur。ne 从句的主动词为未完成过去时虚拟式 existimaret,其内部嵌套着由虚拟式过去完成时 si ... pronuntiasset 构成的过去条件从句。

  2. 4.2deficit autem ex divisione adiunctio, in qua dicitur, sive erit id, in quo soliditatis plurimum inest, inanitatis vero modicum.

    动词 deficit 是主谓语,adiunctio 为其语法主语。关系从句 in qua dicitur 修饰 adiunctio,其内容以间接陈述的形式给出 sive erit id...(抑或是……),指出在并列的前两项选择之外,结合了二者的第三种情况在划分中有所缺失。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:216.18-218.9