- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:201.1-202.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
亚里士多德批判了将特定几何图形赋予元素的观点(柏拉图主义),论述了骨和肉等连贯物体无法由此类图形或表面生成。此外,特米斯蒂乌斯反驳了亚历山大的分段解释,坚持亚里士多德始终针对柏拉图主义者,并指出了将火的易动性和燃烧力归因于球形或锥体这一论点的谬误。
Praeterea qui potest1 iuxta horum sententiam, qui formas elementis accommodant, generari forma carnis, vel ossis, vel cuiusvis eorum corporum, quae cohaerent? et quonam modo hoc erit? si ex formis compositio extitisset, non implebit, ut antea 〈dictum est〉, locum, excepta ea compositione, quae ex cubis et quae ex pyramis fit; os autem et caro et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis, ex naturalibus cohaerentibus sunt. neque ex ipsis extremitatibus ante compositionem formarum haec erunt; elementa enim (iuxta horum sententiam, qui formas ponunt) ex extremitatibus erunt, quae vero ex formis sunt, naturalia sunt cohaerentia. quocirca si quis accurate exquirere velit rationes, quae de elementis ab ipsis afferuntur, inveniet ad praedictas rationes hanc unam consequi, videlicet iuxta horum sententiam generationem quoque non esse eo modo, quem dixerunt. etenim secundum quod de elementis posuerunt, non os, non caro, nec quippiam ceterorum corporum, quae cohaerent, in quibus proprie generatio invenitur, iuxta illorum sententiam generabitur. argumento huius sermonis sic perspecto Alexandrum minime intellegimus, eo, quia a vera intellegentia recedit.2 siquidem illius sermo hic per se sane responsum dat ad eos, qui linearum formas elementis accommodant, et secundum eos concludit, ut continuum quippiam neque ex elementis esse possit — cum eiusmodi formae totum locum non impleant — neque etiam ex extremitatibus, quandoquidem ex his sane principia illa tantum generabuntur. Alexander vero dicebat sermonis partem [ab Aristotele] dictam fuisse, ut Democrito responsum daret; qui 〈vero〉 de positu disseruit: neque ex extremitatibus composita sunt et reliqua, narravit ac responsum dedit ad eos, qui corpora ex extremitatibus ponunt. sed ab eo quidem loco, quo sermonem exorditur, totum omnino illis tantum responsum dedit, qui elementis figuras accommodant. Quin etiam quantum ad passiones, potentias [et motus] attinet, non consonae sunt elementis reliquae figurae; quorum tamen cum rationem haberent, proprias eorum figuras distribuerunt. per motus autem locales motus intellegimus, per passiones vero frigiditatem, caliditatem et reliquas qualitates; videtur autem per potentias combustio, incisio, compositio et similia intellegi debere. etenim cum ignis calefaciendi et incendendi vim habeat ac facilis motus sit, alii eum sphaericae figurae fecerunt, alii illius figurae, quae quatuor bases triangulares habet, quae pyramis dicitur, hae siquidem facillime moveri possunt, quod minus haerent et minus in subiecta illis extremitate stabiles sunt quam ceterae eiusmodi ac extremitatis partem minimam tangunt. hic autem sermo de sphaera congruus existit, de pyramide vero non est ita ullo modo; non enim extremitatis partem minimam tangit, cum extremitatis eius parte tangat, nec etiam parum haeret et stabilis est, sed plurimum, siquidem per partem longitudine ampliorem haeret ac stabilis est, hoc est per eius basim. cum autem pyramidalem figuram facilis motus esse iudicant ac ignem (ut in Timaeo inquit Plato) facillime moveri, quoniam modicam basim sortiatur, utique in errore versantur; dicere autem, quod minime stabilis sit, unus idemque [orationis] terminus existit.3 at indagatione dignum foret, quanam de causa id, quod modicam basim habet, facilis motus sit; sed ille 〈simpliciter〉 dicit hac sane de causa illos eiusmodi figuras igni accommodasse, ex eo, quod facilis motus sit. Maximam vero calefaciendi et incendendi vim habent, quia 〈angulis〉 incendunt (quemadmodum dicunt) et calefaciunt ista corpora, et sphaera quidem tota est angulus — quod enim secundum se totum gibbosum est, veluti angulus quidam existit — et solidi, quod pyramis dicitur, anguli ex ceteris omnibus rectorum angulorum figuris acutissimi sunt. cum autem dixisset, quod eiusmodi figurae, quas ut proprias igni accommodarunt, ei non conveniunt, si accurate et diligenter considerare velint rationes, quibus hoc ei attribuerunt, dicit incipiens a causa, quam super motum adduxerunt ac circa has duas figuras attulerunt, quod utrique in errore versantur.
此外,按照那些将形式赋予元素的人的见解,肉、骨或任何连贯的物体的形式又如何能够生成呢?这究竟将以何种方式实现?如果由形式产生组合,正如先前所说,除了由正方体构成的组合与由锥体构成的组合之外,它将不能填满处所;然而骨、肉以及与这些同属一类的事物,都属于自然的连贯事物。这些事物也不是在形式的组合之前由极限本身产生的;因为元素(按照那些设定形式的人的见解)将由极限产生,而由形式产生的事物则是自然的连贯事物。因此,如果有人愿意精细地考查他们关于元素所提出的论据,他会发现在上述论据之外还会得出这唯一的结果,即按照他们的见解,生成也绝非以他们所说的方式存在。因为按照他们关于元素所设定的学说,无论骨、肉,还是其余任何连贯的物体(在其中固有地发现生成),按照他们的见解都不会生成。 由此看清这一论述的论证后,我们绝不能理解亚历山大,正因为他偏离了真正的理解。因为他[亚里士多德]的这段论述就其自身而言,确实向那些将线的形式赋予元素的人做出了回应,并根据他们的观点得出结论:任何连续之物既不能由元素产生——因为此类形式不能填满整个处所——也不能由极限产生,既然从这些极限中确实只能生成那些最初的本原。然而亚历山大却说,这段论述的一部分是[亚里士多德]为了回应德谟克利特而说的;而关于位置展开论述的、即“既非由极限构成等等”的部分,则是针对那些主张物体由极限构成的人的叙述和回应。但是,从他开始论述的地方起,他完全且仅仅是对那些将图形赋予元素的人做出了回应。 不仅如此,就受动、潜能[与运动]而言,其余的图形也与元素不相协调;然而在考虑这些的同时,他们为元素分配了各自特有的图形。我们把运动理解为空间运动,把受动理解为冷、热以及其余性质;而通过潜能,似乎应当理解为燃烧、切割、组合及类似的作用。因为既然火具有加热和燃烧的力量且易于运动,有些人便将它做成球状图形,另一些人则做成具有四个三角形底面的图形(即所谓的锥体);既然这些图形最容易运动,因为相比于其他此类图形,它们较少附着且较少稳定在位于它们下方的极限上,并且接触极限的极小部分。然而这种论述对于球而言是契合的,但对于锥体而言绝非如此;因为锥体接触的并非极限的极小部分,既然它是以其极限的一部分来接触的,它也不是很少附着和稳定,而是最大限度地如此,既然它是通过在长度上更宽广的部分,即通过其底面而附着并稳定的。然而,当他们判定锥体图形易于运动,并且火(如柏拉图在《蒂迈欧篇》中所说)因为获得较小的底面而最易于运动时,他们确实陷入了错误;而说它最不稳定,乃是同一[言辞]表述。然而,具有较小底面的东西究竟出于何种原因易于运动,本是值得探究的;但他[亚里士多德][简单地]说,他们确实正是由于火易于运动这个缘故,才将此类图形赋予了火。 而它们具有最大的加热和燃烧力量,因为那些物体(如他们所说)通过[角]来燃烧并加热,而球确实整个都是一个角——因为就其整体而言是凸面的东西,就宛如某种角而存在——并且被称为锥体的立体的角,在其余所有具有直角的图形中是最锐利的。但是,在指出他们作为固有图形赋予火的这些图形并不适合于火(如果他们愿意精细而审慎地考查他们以此将其归属于火的理由)之后,他从他们关于运动所引出的原因以及关于这两种图形所提出的原因开始,指出双方都陷入了错误。
- 3.8qui potest
qui 此处并非疑问代词 quis 的变格,而是充当疑问副词,意为“如何”(相当于 quomodo 或希腊语 πῶς,源于古夺格)。它与主动词 potest 以及不定词 generari 搭配,构成修辞疑问句:“……又如何能够生成?”
- 3.8eo, quia a vera intellegentia recedit
eo 是中性单数夺格指示代词,指示后随的 quia 引导的从句,构成表示原因的习惯句式 eo quia(意为“正因为……这一事实”),说明主句 minime intellegimus 的依据。
- 3.8dicere autem, quod minime stabilis sit, unus idemque [orationis] terminus existit
dicere(附带 quod 从句)充当主语性不定式位于句首,unus idemque terminus 为谓语名词。terminus 在此用于逻辑或修辞学意义上的“措辞”、“表述”或“术语”,指出“拥有极小底面”与“最不稳定”实质上是同一种言述表达。
