← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§170.22-172.12

空气的媒介作用与物体生成诸说的驳斥

阐释空气凭借其介于轻重之间的本性如何成为自然运动与强制运动两者的工具,进而考察物体的生成,驳斥了巴门尼德等人否定生成的学说以及主张所有物体皆生成的学说,并从质料、形式与空虚之不可能性的角度阐明亚里士多德与亚历山大的立场。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2#7

) inclinat sursumque inclinat et impellit, quod in sublime fertur. ad eum autem motum, qui deorsum instituitur, virtutis instrumentum existit, quoniam gravis est, ac motui deorsum hoc quidem modo auxiliatur, cum impulsus fuerit, quemadmodum dictum est, ac motus principium a vi acceperit. etenim cum vis pervenerit annectiturque duobus simul, quae moventur — ei nempe, quod sursum et quod deorsum cietur — eius causa 〈aer〉 movebitur, cum motum acquisierit. quemadmodum vero hic 〈aer motum〉 auget, licet vis non augeatur, ita etiam movebitur, quatenus vis nec ei proxima nec continua existit ab eoque movetur id, quod vi vel praeter naturam movetur. nisi (enim) aliquod corpus eiusmodi esset,1 motus, quem vis excitaret, quomodo esset? etenim quoad motum violentum, cum aliquod grave, quod vim adfert, existat ac aerem moveat transferatque simul ad id, quod pulsu agitatur, hac ratione aer commutabitur et erit instrumentum; quoad motum vero naturalem 〈aer〉 iuvat, dum secundum proportionem ac per se vim ac principium ad motum acquirit in unum et eundem locum, quando erit terminatus (?), quemadmodum si ventus a tergo navis motum celeriorem efficeret. omne igitur, quod per rectam lineam movetur, vel leve esse vel grave ex his perspicuum fit; nec non etiam qua ratione in his, quae per rectam lineam feruntur, motus praeter naturam ac violentus sit, simul etiam ostensum est, siquidem declarat, quod hic ab eo, quod extra movet, proficiscitur, cum aere quasi instrumento utatur. Ex iis autem, quae dicta sunt, intellegi potest nec omnium corporum ortum esse nec nullius omnino. fieri enim non potest, ut nullius omnino ortus sit. perspicuum est enim huius sententiae auctores superius commemoratos, nempe Parmenidem et Melissum, nullam habere viam, ut id in iis, quae sub sensum cadunt, nobis explicare possint, sed in eo, quod est quodque ingenitum existit; in rebus autem sensibilibus id omnino efficiunt, quoniam res sensibiles entia esse existimarunt. idque ex actionis fundamento et sensu omnino statuerunt, siquidem animal esse et plantas et cetera, quae eiusdem sunt generis, perspicuum existit. fieri etiam non posse, ut omnium corporum ortus sit, manifestum sane est, cum omnis ortus in universum in corpore, et in terminato corpore, sit. id namque, in quo ortus invenitur, corpus nempe, absolute et genitum non est; non enim ex eo, quod prius ab initio non fuit, ex extremitatibus, constabit, cum demonstratum sit, hoc fieri non posse. in universum namque omnium corporum (hercules) ortus non erit, nisi quispiam adiungat ponatque inane quoddam separatum inveniri, in quo corpus sit nullum, siquidem convenit, ut corpus omne locum occupet; in quo enim loco erit corpus, quod deinceps ortum est, si ortum sit, is sane convenit, ut ante sit inanis, cum in eo nullum corpus existat. etenim hic locus deinde quidem innovatur. aliud enim corpus ex alio oriri veluti ex aere ignem fieri potest, plane vero et absolute oriri 〈impossibile〉 est; 〈ex hoc enim〉 omnino consequitur, ut ponamus inanitatem inveniri, ex illo vero, ut corpus, quod deinceps ortum est, in primi corporis loco, ex quo oritur, existat.2 atqui si dicamus ex non corpore corpus esse, omnino quidem necesse erit dicere privationem fuisse; actu enim fiet corpus ex corpore potentia existente. sed si id corpus, quod potestate est, nullum sit aliud corpus actu prius, separata seiunctaque deinceps a corpore inanitas erit. si itaque omnium corporum ortus esset, ac absolute corpori ortus inesset, consentaneum erit inanitatem quandam inveniri; quodsi hoc fieri non potest, fieri etiam non poterit, ut omnis corporis ortus sit. hoc autem ipsum praeclare admodum dixisse Alexander videtur, nempe perspicuum esse Aristoteli non videri materiam actu corpus quoddam esse — huic autem quispiam addere posset, neque aliud quicquam actu inveniri, ex quo existat — verum materiam ipsam et formam separari quidem ac duas res esse, secundum existimationem tantum et intellectum, at re ipsa fieri non posse, ut earum altera per se existat;3 sed cum dicitur, secundum quod existimat, aliquid esse ex materia, ex eo, quod re ipsa invenitur; hoc autem, quoniam id etiam est veluti id, quod potestate existit; hoc est quantum est in hoc, tantum erit ex hoc, videlicet tale aliquid erit, quatenus ex materia constat.

)倾斜,并向上倾斜,推动那被运载到高处的事物。然而对于那向下被引导的运动,既然它是重的,便作为力量的工具而存在,并且当它如前所述受到撞击、并从外力接受了运动的本原时,便以此种方式协助向下的运动。因为当外力到达并同时与被运动的两类事物——即向上被驱动的事物与向下被驱动的事物——相连结时,一旦获得了运动,〈空气〉就将因其缘故被运动。然而,正如这〈空气〉增加了〈运动〉,即便外力并未增加,既然外力对它既不贴近也不连续,它也将同样被运动,而被外力或违背自然所运动的事物则由它被运动。因为若不存在某种这类的物体,外力所激起的运动又如何能存在呢?因为关于强制运动,当存在某种施加外力的重物、运动空气并同时传递给受冲力驱动的事物时,按此道理空气将被改变并成为工具;然而关于自然运动,当它处于限定状态(?)时,如同从船尾而来的风使船的运动变得更快那样,当它依比例并凭其自身获得朝向同一地点的运动的力量与本原时,〈空气〉便提供协助。因此,凡沿直线运动者,或轻或重,从这些论述中变得显明;不仅如此,在那些沿直线被运载的事物中,违背自然且受强制的运动依据何种缘由存在,同时也得到了展示,既然他阐明这运动是在外部推动者将空气视同工具来使用时从它出发的。 然而,从所说的事情中可以理解:既非所有物体都有生成,亦非完全没有任何物体的生成。因为完全没有任何物体的生成,乃是不可能的。因为显明的是,上述这一见解的创立者们,即巴门尼德和梅利索斯,根本没有任何途径向我们解释这在落入感觉之物中的情形,而只能在存在者、即作为不生而存在者之中解释;然而在可感事物中他们完全促成了这一主张,因为他们认为可感事物即是存在者。并且他们完全是从行动与感觉的根据出发确立这一点的,既然动物、植物以及同类的其他事物之存在乃是显而易见的。同样显然的是,所有物体都有生成也是不可能的,因为总体而言,一切生成都在物体中,且在限定的物体中。因为生成在其中被发现的事物(即物体),并不是绝对地且作为被生成者而存在的;因为正如已被论证的这不可能发生,它绝不会由最初不存在的事物、由极限所构成。因为普遍而言,决不会有所有物体的生成(对赫拉克勒斯起誓!),除非有人附加并设定存在某种独立的空虚,其中没有任何物体,既然一切物体占据位置乃是合宜的;因为随后生成的物体若已生成,它将所在的位置,由于其中没有任何物体存在,此前必定是空虚的,这乃是合宜的。因为这一位置随后确实被更新了。因为一物体从另一物体生成(如火从空气生成)是可能的,但显豁地且绝对地生成则是〈不可能的〉;〈因为由此〉必然得出我们设定存在空虚,而从前者则得出,随后生成的物体存在于它所从中产生的第一物体的位置中。然而如果我们说物体由非物体产生,就完全必须说曾有缺失存在;因为现实的物体将由潜能存在的物体产生。但若那在潜能中的物体在此之前并非其他现实的物体,随后就将出现脱离且独立于物体的空虚。因此,若有所有物体的生成,且生成绝对地属于物体,那么发现某种空虚将是相符的;但若这不可能发生,则一切物体的生成亦不可能发生。然而亚历山大似乎极其出色地道出了这一点,即显然亚里士多德并不认为质料在现实中是某种物体——并且对此有人可以补充说,在现实中亦未发现它所从中存在的任何其他事物——而只是质料自身与形式仅仅依据推想和理智被分离且是两回事,在实情本身中它们中的任何一者都不可能凭其自身存在;然而依其所认为的,当说某物由质料构成时,乃是由实情中被发现的事物构成;而这之所以发生,是因为它亦如同在潜能中存在的事物;也就是在此物中有多少,就将从此物中产生多少,即只要它由质料构成,它就将是某种这般的事物。

语法注3 条
  1. 3.2nisi (enim) aliquod corpus eiusmodi esset, motus, quem vis excitaret, quomodo esset?

    未完成过去时连接法的非真实条件句。主句的疑问句 quomodo esset?(“又如何能存在呢?”)是反问式修辞疑问,表明如空气这般的中介物体作为传递强制运动的媒介是不可或缺的。

  2. 3.2plane vero et absolute oriri 〈impossibile〉 est; 〈ex hoc enim〉 omnino consequitur, ut ponamus inanitatem inveniri, ex illo vero, ut corpus, quod deinceps ortum est, in primi corporis loco, ex quo oritur, existat.

    对比结构。由 ex hoc(绝对生成)得出空虚的存在(ut ponamus...),而由 ex illo(从一在先物体生成另一物体)则得出新生成的物体占据其所由产生之最初物体的位置(in primi corporis loco...)。

  3. 3.2verum materiam ipsam et formam separari quidem ac duas res esse, secundum existimationem tantum et intellectum, at re ipsa fieri non posse, ut earum altera per se existat

    引述亚历山大学说的间接引语(宾格加不定式结构)。通过对比连词 quidem... at...,将理智推想中的可分离性(secundum existimationem tantum et intellectum separari)与实情中的不可分离性(re ipsa fieri non posse...)并置对立。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:170.22-172.12