- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:166.30-168.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯确立了恶与无秩序属于凡俗造物而非神圣者,继而阐述了亚里士多德通过归谬法(运用比例论证)来证明物体在自然运动与受迫运动中都必然具有重与轻的倾向。
etenim cum posuerit ordinis perturbationem in malo, ac divinum omne suapte natura bonum existat, ergo malum et discordia (quemadmodum dixit) in divino non sunt,1 sed in natura mortalium ac in eis, quae sunt posteriora; omne enim quod hoc modo vivum fuit, fieri potest, ut primo sit mortale et ut intereat. et alibi etiam ✘ait✙, quod deus est aeternus sine fine et ordine. non itaque convenit, ut de his sermonibus absolute inquiramus, sed perinde ac non universaliter essent dicti. sermo autem qui habet: ordinis perturbationem ordinem praecedere, non est absolute verus neque etiam assertio, in qua dicitur ordinem ordinis confusione priorem existere, siquidem in his particularibus ordine aliquo ordinis confusio prior existit et in universum, quia omnis ordo ex ordinis confusione efficitur. Cum autem his argumentis demonstrationem in hoc absolvisset, corpora nempe motum quendam naturalem habere, posuit id, de cuius indagatione sollicitus fuit, ea videlicet gravitatis et levitatis inclinationem habere. omnino enim consentaneum est moveri ea; fieri autem non potest, ut alia ratione hoc illis eveniat, nisi quia inclinatio in illis invenitur. Alexander autem nobis commemoravit hunc Aristotelis sermonem, in quo dicitur omnino consentaneum esse, ut inclinationem habeant, absolute de omnibus corporibus non esse intellegendum, sed de nonnullis tantum, quando quidem quintum corpus inclinationem non habet. Aristoteles autem sic argumentatur: si id, quod movetur, inclinationem non habet, moveri aut ad medium aut a medio non potest. quare perspicuum est omnino consentaneum esse, ut ordinata inclinatio in eo existat. cum itaque ex his perspicuum fecisset naturalem quendam motum in eo inveniri, per deductionem ad impossibile, quod intendit, palam facere conatur, siquidem ait: si fieri posset, ut deorsum inclinaret, quemadmodum movetur, quod grave non est,2 et ob hanc causam A littera notetur, tempore quodam per CD spatium feretur. sitque aliud corpus B, in quo pondus inest, ac ipsum quoque eodem tempore feratur ✈per spatium CE✉; deinde ponamus eam rationem corpus B, in quo pondus inest, ad suam partem habere, qualem rationem habet spatium CE ad spatium CD, quod quidem est eius pars: fieri igitur potest, ut tempore, quo B idem spatium CE conficit, eodem ✈eius pars✉ spatium CD dividat ac eodem tempore corpus, quod sine pondere est, nempe A, idem spatium persolvat.3 corpus igitur, quod sine pondere est, et quod grave est unum et idem spatium eodem tempore conficient. hoc autem falsum existit. non itaque spatium corporis, quod sine pondere est, cui nempe A affixum est, spatium terminatum terminato tempore existit. ipse autem in sermone disposuit id, quod pondus habet, eodem tempore longius quam eius motum cieri, qui sine pondere est, ex proportione ad leve. etenim omne, quod gravius est, longius quam id cietur, quod ✈minus grave est, ergo quod gravius est, multo longius quam id cietur, quod✉ sine pondere prorsus existit, tametsi qui ponit aliquid deorsum moveri, quod grave non est, huic dicto sane non assentitur. et assumit etiam absurdum ac dissentaneum esse, quod sine pondere et quod grave est, aequale spatium eodem tempore decurrere, tametsi huic etiam assertioni non assentitur, qui ponit moveri aliquid deorsum, quod grave non sit. eadem sententia convenit, ut de levitate etiam dicatur. etenim in hoc tantum differunt, siquidem convenit, ut ✘hic✙ motus ponatur nonnisi sursum institui; reliquos autem sermones eadem proportione de hac etiam dici convenit. Cum autem in hoc sermone explicuisset fieri non posse, ut aliquid cieatur, quatenus non inclinat, hoc ex eo declaravit, quod iis in rebus deprehenditur, quae natura moventur. cum vero non modo motus natura inveniantur, sed etiam vi, idem de hoc etiam motu explicat: nempe si, quod sine pondere est, vi moveretur, ex hoc omnino effici, ut [infinitum spatium conficiat. fieri igitur non potest, ut vi moveatur, quatenus inclinationem non habet. perspicuum est autem, si aliquid vi moveretur, quatenus inclinationem non habet,] tempore finito immensum spatium decurrere. idque per deductionem ad impossibile ita demonstratur. si fieri potest, ut corpus cieatur, quod grave non sit, A littera descriptum per CE spatium tempore finito: ab eadem potentia eodem tempore corpus grave movebitur B littera notatum per minus spatium quam id sit, nempe cui CD affixum est; si enim ambo haec corpora vi ciebuntur, quod sine pondere est, longius vi quam id, quod grave vel minus grave est, movebitur.
因为既然他[柏拉图]把秩序的扰乱置于恶之中,且一切神圣者依其本性作为善而存在,所以恶与纷争(正如他所说)不在神圣者之中,而是在凡人的本性以及在那些后继之物中;因为凡以这种方式活着的一切事物,都可能首先是必死的并可能消灭。并且在别处[他]也[说]神是无终且无秩序的永恒者。因此,我们绝对地探究这些言论是不相称的,而应当仿佛它们并非普遍地被言说的那样[来探究]。然而那主张“秩序的扰乱先于秩序”的言论并非绝对真实,那说“秩序先于秩序的混乱而存在”的断言亦非如此,既然在这些个别事物中,秩序的混乱先于某种秩序而存在,并且普遍而言,因为一切秩序都是从秩序的混乱中产生的。 然而,当他[亚里士多德]以这些论据完成了关于这一点的论证,即物体具有某种自然的运动时,他提出了他所关注探究的事情,即它们具有重与轻的倾向[倾向性]。因为它们被运动完全是相称的;然而除了因为倾向在其自身中被发现之外,由于任何其他缘由这事都不可能发生在它们身上。然而亚历山大提醒我们,亚里士多德这篇说它们具有倾向乃完全相称的言论,绝不能被理解为绝对适用于一切物体,而仅适用于某些物体,既然第五物体确实不具有倾向。然而亚里士多德这样论证:如果被运动者不具有倾向,它就不可能向中心或离开中心运动。由此显明,有秩序的倾向存在于其中乃是完全相称的。因此,既然他从这些事中表明某种自然的运动被发现于其中,他就试图通过归谬法来澄清他所意图的事情,既然他说:如果一件不重的事物有可能向下倾斜,正如它被运动那样,并且因这一缘故被字母Α标记,它将在某段时间内穿过空间CD被运载。并且设存在另一内在有重量的物体Β,它自身也在相同的时间内✈穿过空间CE✉被运载;然后让我们设定,内在有重量的物体Β对其部分的比,犹如空间CE对确实是其一部分的空间CD的比:因此有可能的是,在Β完成同一空间CE的时间内,在相同的[时间内]✈其部分✉划分空间CD,并且在相同的时间内没有重量的物体(即Α)踏过同一空间。因此,没有重量的物体与重的物体将在相同的时间内完成一且相同的空间。然而这是虚妄的。因此,没有重量的物体(即被附加上Α的物体)的空间,并不作为在限定时间内的限定空间而存在。然而他自己在论述中安排道,具有重量者在相同时间内比无重量者的运动被驱动得更远,这是基于对轻者的比例。因为凡较重者都被驱动得比✈较不重者更远;因此较重者被驱动得比完全没有重量而存在者✉要远得多,尽管那设定不重之物向下运动的人固然不同意这一说法。并且他也假定,没有重量者与重者在相同时间内跑过相等的空间乃是荒谬且不协调的,尽管那设定不重之物向下运动的人也不同意这一断言。同一判断合宜地也关于轻被言说。因为它们仅在此点上有差异,既然合宜地,✘这一运动✙被设定只能向上建立;而其余的论述依同样的比例合宜地也关于这[轻]被言说。 然而,当他在这篇论述中解释了任何事物就其不倾斜而言不可能被驱动时,他根据在那些依自然被运动的事物中所见到的情况阐明了这一点。然而既然运动不仅依自然被发现,而且通过强制被发现,他就关于这[强制]运动也解释了同一件事:即如果没有重量者通过强制被运动,由此完全会造成[它完成无限的空间。因此它就其不具有倾向而言不可能通过强制被运动。然而显明的是,如果某物就其不具有倾向而言通过强制被运动,]它将在有限的时间内跑过巨大的空间。而这一点通过归谬法被如此论证:如果可能的是,以字母Α描述的不重物体在有限时间内穿过空间CE被驱动,那么在相同时间内由相同的力量,以字母Β标记的重物体将穿过比那更小的空间(即被附加上CD的空间)被运动;因为如果这两个物体都通过强制被驱动,没有重量者通过强制将比重者或较不重者被运动得更远。
- 3.2cum posuerit ordinis perturbationem in malo, ac divinum omne suapte natura bonum existat, ergo malum et discordia ... in divino non sunt
在 cum 从句之后紧接着由 ergo 引导主句的句式,是由阿拉伯语/希伯来语因果条件结构(“既然……,因此……”)逐字翻译为拉丁语而形成的破格句法。在逻辑上,cum ... existat 构成表原因的从属从句,而 ergo 以下的句子则承担结论(主句)的功能。
- 3.2per minus spatium quam id sit, nempe cui CD affixum est
在比较级 minus spatium 之后紧接着 quam id sit(虚拟式 sit 表达比较从句中的假设性规定),minus spatium 进一步作为先行词被关系代词与格从句 cui CD affixum est(“被赋予记号 CD 者”)所限定修饰。
- 3.2fieri igitur potest, ut tempore, quo B idem spatium CE conficit, eodem eius pars spatium CD dividat ac eodem tempore corpus, quod sine pondere est, nempe A, idem spatium persolvat
在从属于非人称动词 fieri potest 的 ut 从句内部,与关系副词短语 tempore quo 相对照的 eodem [tempore] 以及由 ac 并列连接的另一个 eodem tempore 短语形成了层叠结构。这构成了归谬法的前提假设:即 B 的部分划分空间 CD 的时间,与无重量物体 A 踏过同一空间 CD(idem spatium)的时间均为“同一时间”。
