- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:129.10-130.38
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
本节探讨将大地朝向居中之处的运动与静止归因于旋涡或扁平形状的学说(尤其是恩培多克勒的观点),并通过指出其无法解释宇宙生成前大地的静止、天体旋涡与大地之间的巨大距离以及与火的向上运动的对比,驳斥了这些理论。
motus praeter naturam finis existit, si quies in eo inveniatur; ignis enim omni in loco eum tantum motum habet, qui aera versus instituitur. etenim si naturalibus corporibus motus nullus secundum naturam inest, nec violentus erit; quod enim praeter naturam est, aliud est ab eo, quod secundum naturam existit. si nec alter horum duorum motuum corporibus inest, nihil prorsus movebitur, sique nihil moveatur, nec motum nec quietem etiam possidebit; quies enim motui annectitur, cum sit eius finis. at fieri non potest, ut sit corpus aliquod naturale, quod non moveatur neque etiam quiescat; convenit igitur, ut sit ei motus naturalis et quies. Si igitur non natura, sed vi terra in medio quiesceret, sicuti physici nonnulli asseruerunt, violentus igitur eius motus ad hunc locum videretur. siquidem aiunt conversionis causa ipsam ad medium quasi pelli eoque ferri, cum ex iis, quae in aqua et aere fiunt, argumentum sumant; in his enim duobus propter conversionem gravia ad medium conversionis feruntur, cum ab iis, quae sunt graviora, pellantur. [itaque] etiam qui caelum ortum esse dicunt, conversionis causa terram ad medium venire confirmant. motus igitur terrae ad medium hanc assignant causam. cur autem in medio stabilis maneat, postquam ad eum locum devenit, causam exquirunt, aliique causam afferunt figurae eius latitudinem, alii vero aliam causam assignant, ut Empedocles, qui caeli motum, qui in orbem fertur, cum maioris sit celeritatis, rectum terrae motum (qui deorsum instituitur) cohibere dicit, terramque undique ad medium compellere. at si, inquit, nec conversio prohibet nec latitudo, sed suo, quo potest moveri, motu moveatur, quo tandem feretur? etenim ad medium non movebitur, ad illud siquidem impulsa iam pervenit; transitus autem ad medium cum vi 〈tantum〉 consistat, eius igitur quies et status in medio vi erit.1 quare convenit, ut motum aliquem a medio possideat. is ergo in sublime tantum omnino feretur — ipsa namque corpus est2 et ideo necessario convenit, ut in loco consistat — quod si non deorsum magis [quam] in sublime fertur, sed sursum movetur, et aer eum motum, qui in sublime fertur, non impedit, neque motum etiam, qui deorsum fertur, impediet, siquidem convenit unum idemque impedimentum ab eodem idem impedire. Praeterea magis proprie adversus Empedoclem illud etiam dici potest. Siquidem ab Empedocle quispiam quaerere posset: si terra ob conversionem tantum in medio nunc quiescit, antequam conversio igitur et mundus extitisset, cum elementa ab amicitia ad mundi constitutionem non essent congregata, sed mundus per discordiam separatus esset, quae tandem causa erat, cur terra tunc quiesceret? et in universum, illud absurdum est non cogitare mundum hunc ab initio ita esse constitutum — licet verum non sit, fieri tamen potest, ut imaginemur — ut terrae partes ad medium compellente conversione congregarentur, dum ab aere, qui prope conversionem vertebatur, trudebantur compellebanturque; nunc autem, licet aer in loco convertatur, in quo etiam duo illa inveniuntur, ullo 〈tamen〉 modo terrae propinquus non est, quasi inflata esset, ut inquiunt, mundi magnitudo tota hac sua mole, cum a terra plurimum distet: quae igitur causa est, cur terra maneat et quiescat? et qui fieri potest, ut propter conversionem terra maneat et quiescat, cum ipsa toto hoc longo intervallo distet ab eo, quod convertitur? ac praeterea (quemadmodum inquit Alexander) quod conversione truditur et pellitur, non ea ratione pellitur, ut scilicet quiescat, sed ut ad medium tantum feratur, et secundum quod in medio invenitur, etiam movebitur. aitque praeterea, si cuivis rei aliqua ratio assignari potest, quamobrem sine conversione feratur, qua igitur necessitate coacti conversionem causam statuunt, ut terra ad medium cieatur? conversionem autem cuiuscunque motus causam non esse vel ex igne doceri potest. ignis enim aliqua causa in sublime fertur; hanc autem non esse conversionem perspicuum est. insuper ne conversione quidem, quod grave est et quod leve, definita sunt, ita ut, quod conversione pellitur, grave sit, quod autem non pellitur, leve, tametsi grave ab ea pellatur, leve vero minime.
反乎本性的运动若能在其中发现静止,便具有一个终极;因为火在任何场所中,都仅仅具有朝向空气所确立的那个运动。实际上,如果在自然物体中不内在地存在着依乎本性的运动,那么强力的运动也不会存在;因为反乎本性的东西,不同于依乎本性而存在的东西。如果这两种运动都不存在于物体之中,则任何事物都完全不会运动,而若没有任何事物运动,它就既不具有运动也不具有静止;因为静止与运动相连结,既然它是运动的终极。然而不可能存在任何既不运动也不静止的自然物体;因此,合情合理的是,它具有本性的运动与静止。 因此,如果大地并非依本性、而是因强力而在居中之处静止,正如某些自然学家所主张的那样,那么它朝向这一场所的运动因此也当被视为是强力的。因为他们说,由于旋涡的缘故,大地自身仿佛被推向居中之处并被运向那里,他们是从水和空气中所发生的现象中获取论据的;因为在这二者中,由于旋涡的缘故,重物被更重之物推动着运向旋涡的居中之处。[因此]那些主张天空是生成而来的人,也断言由于旋涡的缘故大地来到了居中之处。因此,他们将这个原因指定给大地朝向居中之处的运动。 然而,大地在到达该场所之后,为何稳定地停留在居中之处,他们探寻其原因;有些人提出其形状的广阔性[扁平]作为原因,而其他人则指定另一种原因,正如恩培多克勒所言,他认为按圆周运行的天空之运动由于具有更大的速度,遏止了大地的直线运动(朝向下方确立的运动),并从四面八方将大地压迫向居中之处。 但是,他说,如果既非旋涡所阻碍,亦非广阔性[扁平]所阻碍,而是依照它自身所能运动的本己运动来移动,那么它究竟将被运向何方呢?实际上它不会向居中之处移动,既然它经由推动已经到达了那里;但由于向居中之处的过渡〈仅仅〉依赖于强力而成立,因此它在居中之处的静止与驻留也将是出于强力的。所以,它具有某种离开居中之处的运动乃是合情合理的。因此那个运动将完全只朝向上方运行――因为它自身是一个物体,从而必然要求其在场所中成立――然而,如果它并非[比]向上方更向下方运去,而是向上移动,并且空气并不阻碍那向上方运去的运动,那么空气也不会阻碍向下方运去的运动,既然完全应当由同一阻碍者依据同一事物来阻碍同一对象。 此外,更切中地针对恩培多克勒也可以说那一点。因为任何人都可以向恩培多克勒发问:如果大地现在仅仅由于旋涡而在居中之处静止,那么在旋涡乃至世界存在之前,当诸元素尚未为了世界的构成而被爱汇聚在一起、而是世界通过争斗被分离开时,究竟是什么原因使大地在当时静止呢?总的来说,认为这个世界自始便是如此构成的——纵使这并非事实,我们却依然可以如此想象——即大地的各个部分在旋涡将其压向居中之处时被汇聚起来,同时被在旋涡附近旋转的空气所推挤和压迫,这固然并非不合情理;但如今,纵使空气在那二者也被发现的场所中旋转,〈却〉无论如何都不与大地相贴近,整个世界的体积仿佛以其全部体量而被吹胀,正如他们所说,因而与大地相距极远:那么,大地留存和静止的原因究竟何在?既然大地自身与旋转之物相隔如此长的一段全部距离,大地又怎能由于旋涡而留存和静止呢? 况且(正如亚历山大所说),那被旋涡所推挤和驱赶之物,并非为了静止而被驱赶,而仅仅是为了被运向居中之处,并且依照其在居中之处所显现的状态,它也将被运动。此外他还说,如果对于任何事物都可以指定某种即便没有旋涡也能运行的理由,那么他们究竟是受何种必然性所迫,才将旋涡确立为大地被驱向居中之处的原因呢?旋涡并非一切运动的原因,甚至仅从火就可以表明;因为火是由于某种原因被运向上方的,但这并非旋涡乃是显而易见的。更有甚者,重者与轻者甚至根本不是由旋涡来定义的,以至于被旋涡驱赶的就是重者,不被驱赶的就是轻者;尽管重者确实被它驱赶,而轻者却绝非如此。
- 2.13transitus autem ad medium cum vi 〈tantum〉 consistat, eius igitur quies et status in medio vi erit.
连词 cum 搭配虚拟式 consistat 引导原因从属句(“既然向居中之处的过渡〈仅仅〉依赖于强力而成立”),为后行主句中的推论(eius igitur quies... vi erit)提供前提。尖括号中的 〈tantum〉 为校勘者增补,用以补全论证逻辑:即大地若仅由强力到达居中之处,则其驻留与静止亦必当归于强力。
- 2.13illud absurdum est non cogitare mundum hunc ab initio ita esse constitutum ... nunc autem ... quae igitur causa est
句首的 illud absurdum est non cogitare 带有双重否定意味(“认为这个世界自始便是如此构成的并非不合情理”),引入一个让步性的构想,并与由 nunc autem(“但如今”)引出的现实批判从句形成强烈对照。这一句式确立了分层论证的骨架:即便承认宇宙初期旋涡曾将大地的各个部分聚集起来,但在旋涡与大地相隔甚远的当下,绝不可能再将大地当下的静止归因于旋涡。
